Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 204


Ideo alii dixerunt, quod Angelus, in principio suae creationis, malus fuit, non
tamen malitiam a Deo habuit, sed actu propriae voluntatis. Haec autem positio
vana et erronea est et falsa. Vana, quia non habet fundamentum firmum per
quod probetur, cum malitia Angeli ex voluntate eius dependeat; et ideo cum
voluntas se habeat ad utrumlibet, ratio inveniri non potest. Erronea est, quia
primae opinioni nimis vicina est et a magistris damnata. Falsa est, quia impossibile
est Angelum in primo instanti suae creationis peccasse: cuius impossibilitatis
haec a quibusdam causa assignatur: quia duarum operationum se consequentium
non potest esse unus terminus: operatio autem Angeli consequitur
creationem; unde non potest esse quod idem sit instans in quo primo est ens,
quod est terminus creationis, et in quo primo est malus, quod est terminus operationis.
Sed haec ratio non videtur cogens: quia cum operatio voluntatis
Angeli non sit continua, non oportet quod ultimum eius differat a principio:
principium autem potest esse simul cum termino creationis; unde et terminus
operationis potest esse simul cum termino creationis. Nec potest dici, quod
oporteat actum voluntatis sequi apprehensionem intellectus, nisi ordine naturae:
quia de eodem potest simul esse cognitio et voluntas. Nec iterum potest
dici quod oportet collationem praecedere de appetendo: quia intellectus Angeli
non est inquisitivus vel collativus.
Et ideo aliter dicendum, quod cum voluntas non sit nisi boni, non potest esse aliquid
volitum nisi apprehendatur ut bonum ad appetendum; quod si vere est
bonum, non est peccatum in appetitu. Ergo oportet, si est peccatum, quod sit
verisimiliter bonum, et non vere bonum. Sed, secundum Augustinum in libro contra
Academicos, non potest aliquis iudicare verisimile, nisi verum sit cognitum.
Ergo oportet ut intellectus veri boni praecedat intellectum verisimilis boni; et ita
appetitus aestimati boni quo malus fit Angelus, non potest sequi primum actum
intellectus secundum quod considerat verum bonum, sed secundum quod considerat
verisimile bonum. Unde cum impossibile sit intellectui creato simul plura
intelligere, non potuit in primo instanti creationis appetitus Angeli esse malus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in vasis contumeliae non facit Deus malitiam,
sed naturam; sed ordinat malitiam ad poenam; et iste ordo designatur cum
dicitur: «in contumeliam». Potest enim designari ordo vel poenae ad culpam, et
hic ordo est a Deo; vel culpae ad naturam, et haec coniunctio non est a Deo.
Unde in proposito tenetur consecutive, non causative.

Torna all'inizio