: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 289


Quomodo Alexander iuit Persas etc.
59. Inter hec Alexander amoto exercitu appropinquauit
se ciuitati Persis, in qua Darius consistebat, ita ut sublimia loca
moncium, que erant super ipsam ciuitatem, conspiceret. Alexander
autem precepit omnibus suis, ut inciderent ramos arborum
et euellerent herbas, ipsasque pedibus equorum, mulorum et
ferarum inferrent. Quos uidentes Perse ab excelsis montibus,
obstupebant. 60. Et uenientes iuxta ciuitatem Persis, iuerat
Darius in itinere trium dierum et castrametatus est ibi. Conuocatis
principibus suis Alexander ait: "Mittamus nuncium Dario
dicentes illi, ut preparet se ad pugnam." Eadem uero nocte
apparuit Alexandro deus Annonis in figura Mercurii portans
clamidem ac uestem Macedonicam dicensque illi: "Fili Alexander!
Cum opus tibi fuerit semper in adiutorium tibi astabo.
Videas igitur, ne mittas Dario nunc, que dixisti. Volo enim, ut
induas figuram meam et pergas illuc, quamuis periculosum sit
regi accedere pro legato. Noli tamen expauescere, quia ego sum
in adiutorium tibi, nullamque angustiam sustinebis." Exurgens
Alexander a sompno gaudio magno repletus est, et conuocatis
amicis suis illis sompnium, quod uiderat, recitauit. At illi consuluerunt
ei, ut ita faceret, quemadmodum fuerat sibi indicatum.
Alexander itaque conuocauit unum ex principibus milicie, cui
nomen erat Emullo. Erat enim ille uir fortis et audax et fidelissimus.
Alexander igitur iussit eum equum ascendere aliumque
equum secum adducere, ut sequeretur. Factumque est. Et cum
perrexissent ambo ad fluuium, qui dicitur Cancrus, qui Stramia
lingua nuncupatur, inuenitque eum coagulatum. Mox Alexander
mutato habitu principem milicie sue cum duobus equis dimisit
et cum eo, in quo sedebat, transiens ipsum fluuium cepit
contra ciuitatem Darii proficisci. Princeps uero suus rogabat
eum dicens: "Maxime imperator! Permitte me tecum transire
fluuium et uenire tecum, ne forte tibi aliqua angustia eueniat."
Cui Alexander ait: "Expecta me hic, quia michi erit adiutor ille,
quem fui in sompno contemplatus." Iste fluuius, de quo superius
diximus, hyemali et uernali tempore tota nocte coagulatus existit,
mane uero, cum incalet sol, dissoluitur et cursu tam rabido
labitur, ut, si quis ingressus fuerit, uelocitate fluuii rapitur. Est
autem latitudo eius stadium unum. 61. Cum autem uenisset
Alexander ad portas ciuitatis, uidentes eum Persi non modicum
mirabantur figuram eius existimantes illum esse deum. Statimque
interrogauerunt eum dicentes: "Quis es tu?" Ille respondit:
"Apocrisiarius sum Alexandri." Interea Darius imperator per
montana tendebat congregando multitudinem excercitus, ut alteram
pugnam cum Alexandro committeret. Darius uero, cum
uenisset ad portam ciuitatis et inuenisset Alexandrum loquentem
cum Persis, miratus est ualde in figura eius sperans ipsum esse

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio