Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 214

Liber III


quam proxime accedere ostendamus. Ex quo fiet, ut ille facilius nostram consolationem admittat et nos fidem apud eum et benevolentiam ad ea quae dicturi sumus, maiorem comparemus. Nam et genus quoddam consolationis est, habere aliquem nostris calamitatibus nobiscum pariter dolentem. Videtur enim ille, quum ex eadem re dolorem capit, nos aliqua ex parte nosto levare et adhibere statim acrem recenti atque acerbo vulneri medicinam, minime accommodatum est. Recrudescunt enim vehementiori contactu recentia vulnera et non modo ferrum, sed manum quoque medici in principio reformidant. Necesse itaque est, ut dolori paululum concedamus et tum oratione, tum etiam significatione nostri doloris obsequamur. Quod quum aliquandiu fecerimus et animum hominis benevolum nobis atque obsequentem reddiderimus, ita ut nos putet iam aeque ac se ipsum dolere nihilque posse nos quod ille refugiat, dicere, consolationem ipsam paulatim ingrediemur et primum quidem doloris causa aut interrogando aut indagando aut confutando investigabimus. ea aut in morte ipsa aut in eo qui mortuus est aut in eo qui luget, inveniatur necesse est. In morte quidem aut boni plurimum in esse ostendemus, tum earum a quibus discedimus, iniuriarum explicatione, tum eius quae divinitus promittitur

Torna all'inizio