Ad quintum dicendum, quod quamvis caro Adae mollis esset et divisibilis,
tamen per providentiam suam continebatur a tali passione, dum sibi a nocivis
cavebat, quod si non faceret, peccaret. Sed per divinam providentiam ab omni
violentia conservabatur illaesus.
ARTICULUS 4
Utrum homo in primo statu fuerit impassibilis et immortalis per naturam.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per naturam homo in primo statu erat impassibilis et immortalis.
Eiusdem enim est infundere et continuare vitam. Sed anima naturaliter
vitam corpori infundit. Ergo etiam naturaliter in perpetuum vitam in corpore
continuasset.
2. Praeterea, ut dicit Augustinus, 11 super Genes., et Philosophus in 3 de
Anima, agens est nobilius patiente. Sed corpus Adae nobilissimum
corporum erat. Ergo a nullo corpore pati poterat, ut corrumperetur, etiam
secundum conditionem naturae suae.
3. Praeterea, corruptio contingit in corporibus mixtis ex hoc quod aliquod elementorum
praedominans harmoniam mixtionis dissolvit. Sed corpus Adae erat
temperatissimum. Ergo videtur quod non poterat ibi sequi corruptio naturalis
per excessum alicuius contrarii.
4. Praeterea, corruptio naturalis animalium contingit ex consumptione humoris
naturalis. Sed in corpore Adae, si aliquid deperdebatur, poterat per cibum
assumptum restaurari, praecipue cum ipse quantitatem deperditi et virtutem
cibi assumpti cognosceret, et in edendo modum conservaret. Ergo videtur quod
nunquam naturaliter corruptus fuisset.
5. Praeterea, illa dicimus naturaliter evenire quae ex rationibus seminalibus
rebus inditis consequuntur. Sed per virtutem ligni vitae immortalitatem consecutus
fuisset, ut in littera dicitur. Ergo videtur, cum lignum illud esset corpus
naturale, quod naturaliter vitam conservare potuisset.
SED CONTRA est, quia Dionysius dicit in 4 cap. de div. Nom.,
quod data naturalia Daemones per peccatum non perdiderunt.
Sed homo non amplius quam Daemon peccavit. Ergo si immortalitatem
habuisset, eam nullatenus amisisset.
Praeterea, differentiae consequuntur ex principiis essentialibus speciei. Sed
mortale est differentia hominis. Ergo ex naturalibus principiis homo habet quod
sit mortalis. Cum ergo natura speciei eadem sit ante peccatum et post; videtur
quod ante peccatum etiam naturaliter mortalis erat.
|
|