Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 164


unius regis milites. Unus nos pater genuit, una mater concepit ecclesia,
unius agnoscimur corporis membra.
In voluntatis vero unanimem concordiam et morum eamdem beatitudinem
non omnes concurrere statim necesse est - hiis morum et
voluntatis exceptis capitulis, que tam evangelice quam apostolice preceptionis
decreta scripta tacitave sanxerunt, secundum que totius christiani
generis statutum opus est indissimili voluntatis et moris facie colorari.
Alias autem, licet novelle ecclesie filios moribus et animis conformosissimos
fuisse legamus (multitudinis enim credentium erat cor unum et
anima una
), nostris tamen temporibus cum pro fragilitate hominum, tum
etiam pro disseminata per totum orbem numerositate credentium, quos
unius penitus voluntatis et moris qualitate formari ab omni humane
possibilitatis facultate quam longe est, non omnes in eamdem affectionem
et moralitatem coeunt, sed aliis alia placent et habent, extra quam si
aliquos usque adeo pax ista ligavent, ut eis non tantum animi assentionem,
sed etiam domicilii habitationem individuam largiatur. Pro quibus
scriptum est: Deus, qui habitare facit unanimes in domo. Et iterum:
Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Et in
Evangeliis: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego
sum in medio eorum.
XXV. De dissentione Pauli et Barnabe.
Denique si ipsam animorum concordiam inter iustos dissentione forte
aliqua vulnerari contigerit, non erit desperandum continuo nec hiis
dissidentibus detrahendum, quia etiam Pauli et Barnabe societatem
evangelicam quodam legimus offendiculo disiungatam. Quemadmodum
scriptum est, quia Barnabas voluit secum assumere Iohannem, qui cognominatur
Marcus, Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis a

Torna all'inizio