Quod in anniversali comitis pulcrum pallium misit uxor.
Item in anniversali istius comitis misit uxor sua pulchrum
pallium sive xamitum vel purpuram pro altari Regium ad locum
fratrum Minorum, ubi vir suus erat sepultus. Cuius anima per
misericordiam Dei requiescat in pace! Amen.
De mortalitate boum que fuit hoc anno.
Quod sequenti anno fuit hominum mortalitas subsecut[a].
Item supraposito anno Domini MCCLXXXIII fuit maxima
boum mortaliltas per totam Lombardiam, Romagnolam et Ytaliam,
et sequenti anno subsecuta est mortalitas hominum. Nam
apud Salinum in Burgundia in quodam loco fratrum Minorum
habitabant XXII fratres, quos ibi vivos invenit quidam frater
Gallicus qui habitabat in Grecia et ibat Parisius; eodem anno,
cum reverteretur, invenit XI ex illis mortuos, id est medietatem
numeri supradicti. Audivi ab ore ipsius hec eadem apud Regium.
In aliis vero partibus mundi eodem anno mortui sunt
similiter multi. Et breviter ista est regula generalis, ut, quotienscumque
fuerit mortalitas boum, statim sequenti anno mortalitas
hominum subsequatur.
De potestate remisso et de potestate austero.
Item supra dicto anno Domini MCCLXXXIII dominus Bernardus
Lanfredus de civitate Luce fuit potestas Reginorum a
Kalendis Iulii et stetit per sex menses usque ad Kalendas Ianuarii.
Cuius tempore, quia nimis fuit remissus, multa homicidia
et mala facta fuerunt in civitate Regii et in districtu, ita quod
quamdam domum cum scala intraverunt in civitate Regina et
interfecerunt hominem in lecto suo inimici eius. Item iste potestas
propter negligentiam suam, quia male tenuit iustitiam,
fuit de numero illorum de quibus dicit Dominus per Isaiam III:
|
|