et approbatis, iubebat populo dari ad eorum sublevationem et
curam. Fuit Galienus remissi coloris, grandium humerorum, amplarum
palmarum, et digitorum longorum, habens capillos bonos,
et convenientis stature, et ridentis aspectus, multe locutionis et
pauci silencii; et erat multi incessus, habens delectationem in
cantu et instrumentis; equitabat multum, cum regibus et dominis
libenter conversans. Et cum obiit erat LXXXVII annorum,
puer et discipulus XVII annis existens, et sapiens et magister
annis LXX. Et dixit Galienus: sciencia insensato non prodest,
nec ei qui non utitur prodest sensus. Et dixit: qui servit fideliter
remunerationis est dignus. Et dixit: preteritorum est
tristicia, sed cogitatio de futuro. Et dixit: melior est appetens,
sano appetitu carente. Et dixit: ab operatione bonorum anima
tua, ad mala prona, non te seducat. Video plures reges emere
ingenti precio scienciam, et artibus iuvenes affluentes; et bestias
emere congruas sibi et se ipsos negligere; et sunt huiusmodi
condicionis in ignorantia quod nec emerent nec reciperent aliquem
empticium, prout ipsi sunt, inscientem. Igitur inter mundana
turpius est quod servus caro ematur precio, et dominus non
recipiat eum gratis. Olim consueverant haberi medici principantium
loco, et vice subiectorum infirmi, eorum non prevaricando
mandata; et ex hoc suum medicina consequebatur profectum;
nunc vero contrario modo se habet: nam infirmus precipit, medicus
vero velut subiectus applaudit et, infirmorum oblectamentis
assentiens, curare non nititur, immo, blandiendo, nocere; quare
obsunt et non proficiunt, nisi natura impericie medici et morbi
acerbitati resistat. Et dixit: quondam, ad potum aliquibus
|
|