Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 18

Tomus II


foenum agri, quod mane floret, et vespere
decidit et arescit. Ad tutelam igitur, agitur
per illam syncopam a qua nullus
Grammaticus excusatur, statum et transitum
reciprocantes in vobis, unum efficax per locum
a simili in vobis colligite argumentum,
similiter illud iter currere, quod noster socius
percurrit cum de simulibus idem judicium
habeatur.
Cap. IX.
Eisdem, de morte Jacobi Baldevvini.
Juris civilis professoribus universis magister
Petrus salutem et attendere ultimum ante
Primum: amaritudo amarissima, et
materia concreta doloribus humanis, noviter
mentibus occurrerunt. Nam unicus et singularis
in terris homo, in quo velut in suo
proprio leges convenerant, et vivebat eloquentiae
tuba, et consilii plenitudo sedebat [est revocatus
ad patriam, de cujus revocationis
amaritudine] vox populi a fine, usque in finem,
[et terminos orbis terrae dolorosa multum
exivit, nec mirum, quia jam optimus
persuasor bonorum operum omnium excellentissimus
Jacobus de Rogio Jesu Christo
spiritum resignavit, attritus est nimium derepente
gloria vultus ejus, de cujus occasu non
solum Lombardia sole privata suo, verum

Torna all'inizio