Salimbene de Adam: Cronica

Pag 495


placuit quod beatus Benedictus fecit, ponendo super corpus cuiusdam
defuncti, et ipsum sub terra sepeliendo cum eo.
Quarto et ultimo, dicimus quod male faciunt, quia Dominus,
qui XL annis dederat manna filiis Israel, non precepit quod servaretur
in fine, quando debebat deficere, sed prima die qua dedit.
Et debebat servari in futuras generationes, et illud manna Dominici
corporis erat figura. Quantó ergo magis veritas conservatur,
presertim cum de ea scriptum sit: Veritas Domini manet in
eternum?
Si autem dixerit sacrista: «Hostie consecrate superabundant
aliquando, et ideo oportet nos eas reponere ubi corpus Domini
conservatur», ad hoc potest haberi duplex cautela. Prima,
quia in missa in qua fratres communicare debent, debet ire acolitus,
quando cantatur epistola, per chorum dinumerando fratres
qui volunt communicare, et tot subdiaconus hostias super patenam
ponere debet. Alia ratio est quia duo acoliti qui pallam tenent
debent esse ultimi qui communicent, et, si hostie consecrate
superabundant, sacerdos debet illis dare. Et notandum, sicut
dicit magister in Hystoriis, quod «manna» declinatur: «manna
-ne» et «manna -tis», sicut «pascha pasce» et «pascha -tis».
Quod manna multis rebus assimilatur.
Notandum etiam quod manna assimilatur rori et pruine et
semini coriandri albo et simile et melli. Que omnia non vacant
a misterio et optime adaptari filio Dei possunt. Nam filius
Dei fuit ros ille de quo dixit Ysaac filio suo, Gen. XXVII: In
pinguedine terre et in rore celi desuper erit benedictio tua. Pinguedinem
terre vere habuimus, cum terra nostra, scilicet Virgo beata,
dedit fructum suum. Nam mons Dei mons pinguis. Rorem habuimus,
quando Deus pater vellus madidavit ex rore usque adeo
quod Gedeon ex eo concam implevit, postmodum totam terram
madefecit ex rore, ut habetur Iudic. VI. Manifestum est quod
per terram et vellus intelligitur Virgo beata, iuxta illud: Descendet
sicut pluvia in vellus, et terra nostra dedit fructum suum, quia

Torna all'inizio