Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 101


tamen ne quid eius odio facere videretur. At Matheus notarius
qui ceteris omnibus astutia preminebat, ad Maionis artes confugiens,
famam excitat aliquanto iam tempore quiescentem; rumores
dispergit in populo; licteras falsas conscribit imperatoris Alemannorum
adventum certissime continentes, easque, velud a remotis
regni partibus regi transmissas, coram omnibus evolvit ac
recitat: hoc enim ad eius officium pertinebat. Hinc oportune
regina, quesitam occasionem eliciens, comiti Gravinensi precipit
multumque blandiens exhortatur, ut quia non negligenda necessitatis
ingruat difficultas cui potissimum ipse videatur sufficere, maturet
in Apuliam proficisci; adversus imperatorem exercitum preparet;
civitates ne dubia fide vacillent admoneat, castellaque
faciat premuniri. At ille, tametsi non ambigeret hos adversum
se machinationum rivulos de Maionicis fontibus emanasse, [videns
tamen se] contra regine volunta[tem] nichil in curia profecturum,
opere pretium ratus est eorum non adversari consiliis,
ne, si quod occulte se facturos speraverant, viderent secus accidere,
posthabitis simulandi fallendique consiliis, aperte iam eum,
licet reluctantem, utpote fortiores, expellerent. Igitur Apulie Terreque
Laboris capitaneus constitutus cum filio suo Bertranno, cui
nuper Andrie comitatus datus fuerat, Farum transiit et in Apuliam
reversus est. Eius autem loco regina Richardum Mandrensem
Molisii comitem, eo quod gaytum Petrum fidelissime dilexisset,
curie familiarem constituit et maiorem ei quam ceteris familiaribus

1



5




10




15




20



Torna all'inizio