Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 226


4
DE QVARTO SVBIECTO. QVOD EST HOMO
Homo est compositus ex anima et corpore. Ratione cuius
deductibilis est per principia et regulas duobus modis, uidelicet
modo spirituali et modo corporali. Et definitur sic: Homo est
animal homificans. In homine sunt omnia principia et regulae
dupliciter propter duplicitatem naturae, scilicet spiritualis et
corporalis, ex quibus est constitutus. Et ideo est magis generalis,
quam aliud ens creatum. Ratione cuius potest dici procul dubio,
quod homo est maior pars mundi.
5
DE QVINTO SVBIECTO. QVOD EST IMAGINATIVA
In imaginatiua sunt principia et regulae specifice ad imaginandum
imaginabilia; sicut in adamante ad attrahendum ferrum. Et
definitur sic: Imaginatiua est illa potentia, cui proprie competit
imaginari. Et ideo imaginatiua ducta est per principia et regulas,
quae conueniunt imaginatiuae. Intellectus quidem de ipsa habet
magnam notitiam, etiam de his, quae sibi conueniunt; imaginatiua
abstrahit speciem a sensatis cum sensibus particularibus et hoc
cum suis correlatiuis, per secundam speciem C significatis. Et cum
bonitate facit species illas bonas; et cum magnitudine magnificat
illas; sicut quando imaginatur unum magnum montem aureum.
Cum minoritate autem minorificat eas; sicut quando imaginatur
unum punctum indiuisibilem. Imaginatiua habet instinctum,
sicut bruta animalia habent industriam ad uiuendum, et sicut
capra ad euitandum lupum. Imaginatiua habet appetitum ad
imaginandum imaginabile, ut quiescat in illo, imaginando illud.
Sensus particulares utentes sensibilibus impediunt imaginatiuae
suum actum, quod non potest habere; sicut uidens cum oculis

Torna all'inizio