De crudelitatibus Icilini de Romano, et quod una die XI milia Paduanorum
fecit comburi.
Porro in alia Marchia dominatus est frater istius Albrici,
dominus Icilinus, ut in Padua, Vincentia atque Verona. Hic vere
fuit membrum diaboli et filius iniquitatis. Nam una die in campo
Sancti Georgii de Verona, in quo aliquando fui, XI milia Paduanorum
comburi fecit in una magna domo, in qua eos captivos
et compeditos habebat; et circa eos, dum cremarentur, cum militibus
suis cantando hastiludium faciebat; peior enim homo fuit
de mundo. Non credo revera quod, ab initio mundi usque ad dies
nostros, fuerit ita malus homo. Nam ita tremebant eum omnes,
sicut tremit iunccus in aqua, et hoc non sine causa erat. Qui
enim erat hodie, de crastina vita securus non erat. Pater petebat
filium ad interficiendum, et filius patrem vel aliquem sibi propinquum,
ut Icilino placeret. Omnes maiores et meliores et potentiores
et ditiores et nobiliores delevit de Marchia Trivisina, et
mulieres castrabat et cum filiis et filiabus in carceribus includebat,
et ibi fame et miseria peribant. Multos religiosos interfecit et
in carceribus diu habuit, tam ex Ordine fratrum Minorum et
Predicatorum quam ex Ordinibus aliis. Et impleta est Scriptura
que dicit, Dan. 7: Sanctos Altissimi conteret et cet. Nec Nero nec
Decius nec Dioclitianus nec Maximianus in malicia fuerunt similes
sibi, sed neque Herodes neque Antiochus, qui pessimi homines
de mundo fuerunt. Vere isti duo fratres duo demones extiterunt,
de quorum quolibet possem componere librum grandem,
si tempus sufficeret et pergamenum haberem. Sed deleantur
de libro viventium et cum iustis non scribantur, quia scriptum est,
Iere. 17: Domine, omnes qui te derelinquunt confundantur; recedentes
a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum
viventium Dominum. Verumtamen in morte Albricus optime
fuit contritus. Icilinus vero nunquam est reversus ad Deum, ut
verbum Domini impleretur quia unus assumetur, et alter relinquetur,
Mat. 24. In quo magna Dei misericordia est ostensa,
dum talem hominem etiam in morte suscepit.
Porro Icilino in Verone dominio quidam qui appellatus est
|
|