a Domino percipere fortitudinem, diffidentem ac timidum antea corripuerat
sacerdotem, Oziam scilicet qui Deo quinque dierum praefixerat
terminum, ea qua dignus erat austeritate redarguit dicens: Non est iste
sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet et furorem
accendat. Posuistis vos tempus miserationi Domini, et in arbitrium
vestrum diem constituistis ei? Hester dum pro salute populi sui morti se
viriliter obicit, Aman Israelitarum sanguinem avide sitientem suspendio
interire compellit. Mulier sapiens, quae degebat in Abela, caput Sibae filii
Bocri ad Ioab militiae principem proiecit abscisum, et sic imminens obsidionis
avertit a civitate periculum. Altera mulier in Thebes fragmen molae
de propugnaculo turris inmersit, et Abimelech fortiter oppugnantis caput
cerebrumque simul optrivit. Abigail uxor Nabal a domo sua cedis interitum
removet, dum viri sui contempnendo stultitiam irascenti David
exenium praebet.
Tu quoque a domo tua et ab his, quibus premines regionibus, gladium
poteris divini furoris avertere, si etiam episcopis neglegentibus luxuriam in
ipsa aecclesiastici culminis arce subnixam elaboraveris expugnare. Hoc
enim videtur fieri nunc in finibus Christianorum, quod factum legitur in
segetibus Philistinorum. Nam sicut vetus narrat hystoria: Coepit Samson
numero continentur, quia sanctae trinitatis fidem verbotenus
confitentur, sed dum sub velamento ortodoxae fidei in prima sermonis sui
fronte se palliant, ignem pravae doctrinae in posterioribus, quo fruges
omnium bonorum operum exurantur, occultant. Quamvis, inquam, per
|
|