Ne conferte uiro, generis quia sanguine pollet 
Et forsan facinus maturis deseret annis. 
Testetur pia iura poli, et dimissus abito". 
Hoc satis. Hi contra celeres cum murmure gressus 
Intendunt, rabidas acuentes pectoris iras, 
Nil moti dictis; potius fera murmura rodunt, 
Non se posse malum posthac dimittere inultum. 
Talibus ad ueniunt urbem muroque propinquant: 
Ilicet admissi penetrant miserabile templum, 
Quo Ludouicus erat, subito rapiuntque ligantque 
Et pulchros adimunt oculos. Securus in aula 
Forte sedebat enim: idcirco pia munera lucis 
Perdidit, obsessus tenebris quoque solis in ortu. 
Tu ponens etiam curtum femorale, Iohannes, 
Alta tenes turris, si forte resumere uitam 
Sit potis; hinc traheris tamen ad discrimina mortis 
Et miser in patria nudus truncaris harena. 
Nuntius at postquam sociorum allabitur aures 
Praelatum iuuenem communi lumine cassum, 
Consilii fugiunt inopes passimque recedunt - 
Flante uelud zephiro liquescunt aeros aurae 
Vere nouo, gremium soluunt cum rura coactum 
Frigore brumali crebris boreaeque pruinis. 
Nec remouere uiros cessat de parte superbos 
Fortis Adalbertus iuuenilibus obsitus annis, 
Appenninicolas fausto qui nomine turmas 
Elicit, egregio cupidus seruire magistro. 
Emicuit subito in mediis lux alma tenebris 
Et rediit pax grata piis, procul agmine tristi 
Exempto patriaeque duce ac genitore recepto.
  |  
  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75 
  
  
  
  
80 
  
 
  |