Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 15


Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem
civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et
Bononienses Strate Maioris.
5 Hee omnes differentie atque sermonum varietates quid accidant,
una eademque ratione patebit.
6. Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causam, in
quantum effectus est, quia nil potest efficere quod non est.
Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo
concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post
confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et
homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec
durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra
sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque
distantias variari oportet.
7. Nec dubitandum reor modo in eo quod diximus 'temporum', sed
potius opinamur tenendum: nam si alia nostra opera
perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis
concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis. Quapropter
audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc
resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis
Papiensibus loquerentur.
8. Nec aliter mirum videatur quod dicimus quam percipere
iuvenem exoletum quem exolescere non videmus: nam que
paulatim moventur, minime perpenduntur a nobis, et quanto
longiora tempora variatio rei ad perpendi requirit, tanto rem
illam stabiliorem putamus.
9. Non etenim ammiramur, si extimationes hominum qui parum
distant a brutis putant eandem civitatem sub invariabili semper
civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis eiusdem non
sine longissima temporum successione paulatim contingat, et
hominum vita

Torna all'inizio