Et tunc aput Raspanpanum, quod Romani custodiebant, obsidionem ponit de cardinalis
consilio Imperator; ubi per duos menses faciens moram cum in capiendo castro ipso
non proficeret, mense Septembris in Regnum reuersus est Imperator.
Illis diebus dum Imperator esset Reate, quidam Gualterus de Aversa credens Imperatori
placere, infestare cepit eos qui in odium Imperatoris ecclesie adheserant; propter quod ad
pape uerbum, quia castrum Sancte Marie de Oliveto, quod Roggerius de Galluccio tenebat
qui in partem ecclesie cesserat, ipse Gualterus ceperat, ipso Imperatore mandante per Magistrum
iustitiarium captus est et custodie traditus; quem tamen ad preces Odorisii abbatis
sancti Uincentii liberauit. Imperator in Regnum rediens, casalia quedam Apulie depopulari
iubet: casale Castellionis ad Casinense monasterium pertinens recipi mandat, et inhabitari ad
opus suum.
Mense Septembris studium quod Neapoly per Imperatorem statutum fuerat, quod extitit
turbatione inter ecclesiam et imperium subsecuta penitus dissolutum, per Imperatorem Neapoly
reformatur.
Romani statim post discessum Imperatoris a Raspanpano, cum suis uiribus Raspanpanum
muniunt uictui necessariis, et procedentes inde, super Uiterbium uadunt minus prouide
equitantes usque ad portas ciuitatis; propter quod ipsos in reditu penituit equitasse.
Nam intercepti a Teutonicis militibus et hominibus ciuitatis ipsius, multi ex ipsis in ore
gladii ceciderunt, et multi in captionem sunt ducti, ipsis nichilominus strenue se defendentibus
contra illos et nonnullos de nobilioribus Teutonicis trucidantibus, cum eos nollent reseruare
ad uitam.
Hoc anno, quod Henricus rex contra Imperatorem patrem suum seditionem in Alemannia
fecerit, fama fuit.
M o CC o XXXV o . Mense Ianuarii Imperator generalem collectam toti Regno imponit, et
tunc collecte fuerunt de terra monasterii uncie CCCC pro adoamento per Stephanum de Anglone
iustitiarium Terre Laboris, et pro mutuo uncie CC.
Mense Februarii inquisitiones fiunt per totum Regnum de hominibus demanii, quos in
locis statutis transfert Imperator cum familiis suis; propter quod de Sancto Germano et de
|
|