Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 373


communi nomine appellamus usuram: nunquam enim
aliqua crescunt in se ipsis, nisi per partum, vel per generationem.
ut si aliquis habet decem oves, postea in capite
anni habeat viginti, hoc est, quia oves illae generaverunt,
et pepererunt. Si quis ergo ex decem denariis post aliquod
tempus vult habere duodecim quod facit pecuniativa
usuraria, ut plane patet, vult quod denarii illi pariant
et generent. recte ergo usura vocata est quasi denariorum
partus. Harum autem quatuor species secundum Philosophum
in Polit. sola prima, quae est quasi oeconomica et
naturaliter, est laudabilis. Aliae vero tres (secundum ipsum)
merito vituperantur. nam omnis ars quae a denariis incipit,
et ad denarios terminatur, quasi videtur in denariis
finem ponere. campsoria igitur, obolostatica, et usura, quia
quasi totaliter in pecuniis existunt, quia a pecunia incipiunt,
et ad pecuniam terminantur, vituperandae sunt secundum
Philosophum: nimis enim videtur esse denariorum
cupidus, cuius actiones a denariis incipiunt, et in
denarios terminantur. Quicquid tamen sit de campsoria,
et obolostatica: usura tamen est simpliciter et in omnibus
detestanda, ut in sequenti capitulo apparebit. Usuras enim
nemo exercere debet: campsoria autem, et obolostatica
et si mercatoribus, vel aliquibus aliis permittuntur regibus
tamen et principibus quod decet esse quasi semideos
exercere non congruit. Nam primam speciem pecuniativae,
quae est oeconomica et quasi naturalis, decet.
Decet enim ipsos abundare in possessionibus
et in redditibus, ex quorum fructu pro
defensione regni et aliis necessariis
possunt abundare pecunia.

Torna all'inizio