Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 239


Cap. XVI
Karolus rex Ferrerium cum quibusdam aliis Romam
mittit. Hic, quum eo pervenisset, ut cum Theutonicis
pugnaret, quibus Jacobus Neapoleon praeerat,
apud Cellas nulla mora procedit: at, victus
captusque, ad Manfredum regem sub fideli custodia
mittitur.
Praemittitur igitur ad Urbem cum aliquibus
militibus ultramontanis quidam Ferrerius nomine,
statura magnus, corde ferreus, qui verisimiliter
corde nomen aequet; qui, Romam perveniens,
statim versus partes tyburtinas ad loca, quae
Cellas nominant, ubi agmina Theutonicorum, sub
ducatu domini Jacobi Neapoleonis, ad passuum
regni custodiam, et pro favore ipsius morabantur,
cum quodam promtitudinis fervore processit. Ibi
enim dictus Jacobus Neapoleon, qui erat caput
gebellinorum Urbis, et ab Urbe gebellinitatis
praetextu fuerat violenter ejectus, habet prope
dictas Cellas castrum Vicovarii valde forte, in
quo Theutonicorum agmina praedictorum, cum
volebant, membra fatigata discursibus quietis otio
restaurabant. Quorum Theutonicorum idem Jacobus
pro eo dux erat et ductor, quod dictus rex
ipsos Theutonicos ad partes illas maxime in ipsius
Jacobi subsidium ex callida provisione transmiserat.
Cum iis sane dictus Ferrerius credens
in illo sui fervoris impetu ex eis et romanis exulibus
triumphum proculdubio consequi, ex improviso
bellum durissimum absque commilitonum
latinorum consilio inchoavit, quamquam a campanis
militibus, quos summus pontifex praedictus
in ejusdem Ferrerii subsidium soldari fecerat,
fuisset ei ne tunc iniret bellum cum Theutonicis
instantissime persuasum. Verum non sine superno
mysterio fortunae Karoli patiebantur auspicia
quod primum campestre bellum perderetur a
suis, ut ex hoc forte recipiant pro subsequentibus
negotiis intellectum. Fortuna quoque plerumque,
seu volubilis fortunae rotatus, actibus humanis illudens,
nonnunquam praecedentia signa victoriae
ultima fatetur, cum felicitate mentitur, et quodam
anticipato favore primordialiter exhibet remunerationis
gratae primitias, ut incautos demum
in exterminii finalis abyssum demergat liberius
et adducat; quae, hoc continuo deceptionis
ludo ludendo, volens regi Manfredo favisse videri,
dat sibi, ut ita loquar, morcellum Cerberi, ut non
possit ex talibus ultra sumere, vel amplius deglutire.
Sicque jam dictum Ferrerium, qui ex nimio
impetu fervoris incautus prorumpere cum Theutonicis
et romanis exulibus inchoarat, in praecipitii
discrimen eadem fortuna perduxit. Nam,
bello totaliter perdito, remansit in campo manibus
hostium interceptus. Memoratus autem Jacobus,
ex hac novi triumphi successione novo respersus
gaudio, dictum Ferrerium captivum ad
regis praesentiam sub fideli custodia destinavit.
Hujus captionis diem rex praedictus constituens
celebrem, ipsumque felicium futurorum successuum
grande praeambulum solemnizat, et festiva

Torna all'inizio