Hirquitalli pueri primum ad virilitatem accedentes, a libidine
scilicet hircorum dicti.
Hira, quae deminutive dicitur hilla, quam Graeci dicunt
nestin, intestinum est, quod ieiunum vocant.
Hippacare est celeriter animam ducere, ab equi halitu, qui
est supra modum acutus.
Hilum putant esse, quod grano fabae adhaeret, ex quo
nihil et nihilum.
Hirrire garrire, quod genus vocis est canis rabiosae.
Hilarodos lascivi et delicati carminis cantator.
Hippius, id est equester, Neptunus dictus est; vel quod Pegasus
ex eo et Pegaside natus sit; vel quod equuleus, ut
putant, loco eius suppositus Saturno fuerit, quem pro Neptuno
devoraret; vel quod tridentis ictu terra equum excierit,
cui ob hoc in Illyrico quaternos equos iaciebant nono
quoque anno in mare.
Hippocoum vinum ex insula Coo dictum ab agro generoso,
cui nomen est Hippo.
Hastae subiciebant ea, quae publice venundabant, quia signum
praecipuum est hasta. Nam et Carthaginienses cum
bellum vellent, Romam hastam miserunt, et Romani fortes
viros saepe hasta donarunt.
Habitudo habitus corporum.
Halapanta significat omnia mentientem, ab eo, quod halet
omuia. " Alen enim Graeci ten plaven, id est fallentem, appellant.
Habitior pinguior.
Hostiliis Laribus immolabant, quod ab his hostes arceri
putabant.
|
|