Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 36


inter se posita servari pacta, itaque se ipsos fieri adinvicem fideles
adversus Regem iureiurando statuunt.
29
Ceterum Rex cum eos alterotrum confederatos, principemque
ipsum sibi servitium penitus iam denegasse comperisset, ira
permotus, iussit signo dato castra moveri, petensque Nuceriam,
ingentissimum videlicet eiusdem principis oppidum,
obsidione circumdedit. Porro princeps comesque, ignorantes quo
Rex secesserat, consuluntur tamdiu ibi stare, donec quo
ipse abscesserat cognosceretur. Et ecce altero die subito percipiunt
Regem castrum circumsedere atque ad ipsum crebris assultibus
iam infestare; qui mox moto exercitu abscedunt, succursum
obsessis celeriter daturi. Cum ergo ad fluvium Sarni, ubi Scafatum
dicitur, pervenissent, putantes se cito transituros, quoniam aliunde
transeundi non erat possibile, invenerunt pontem ipsum ligneum
a Regis exploratoribus iam pridie destructum, cuius ligna in
undis proiecta natando fuerant delapsa. Qui quoque dolentes
quod transvadare nequirent, coacti sunt tamdiu ibi commorari,
quousque eodem ponte aliis lignis restituto, facultas eis transmeandi
daretur. Ponte itaque reparato, cum Rex hostes ad transeundum
iam preparare comperisset, castrum obsidere desistens, iussit suos
omnes armari, quatinus celeriter occurrentes cum eisdem prelium
inirent.
30
Verum princeps et comes, audito quod Rex ad irruendum iam
super se accintus fuisset, ceperunt tanto celerius cum suis fluvium
transire, quanto intuebantur sibi hostium prelium imminere.
Cum ergo et ipsi transeuntes armis primitus induti fuissent, dispositisque
in suis locis more bellico singulis cuneis, ad bellum preparantur.
Cumque iam hinc inde moroso gressu appropinquatum
fuisset, anterior Regis acies mox primo cuspidibus demissis,

Torna all'inizio