Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 149


Et quia promisi sibi fidelitatem meam, non deficiam
ei, nec ipsum vnquam defraudabo. Respondit ei coruus: Vere
dicis, domine rex; verum tamen per vnam animam redimuntur
omnes anime domus, per animas domus redimuntur
anime totius parentele, et per animas parentele, populi, et
populi, regis. Nos autem sumus omnes in hac necessitate constituti,
nec aliquid facere, valemus; sed ego cogitaui modum
quo valeas a iuramento saluari. Et laudans ipsum, leo super
hoc dixit ei quid faceret.
Post hec vero rediens coruus ad suos socios retulit eis
verba sua et leonis, et omnia que cum eo ordinauerat. Et
interrogans eos coruus dixit quod consilium darent super
hoc, vt deuoraretur camelus, et saluus fiat leo a iuramento
quod iurauit ei. At illi dicunt ei: Indica nobis consilium
tuum; nam in tuo consilio speramus salutem. Dixit coruus:
Videtur mihi bonum vt simul omnes accedamus ad camelum,
referentes ei preterita beneficia, que recepimus a leone gratis
et sine vllo beneficio ipso a nobis percepto. Modo autem videmus
necessitatem suam, decens est, vt quilibet nostrum,
sibi se sponte representet, laudans ipsum super beneficiis
que ab ipso recepimus, et quomodo tenemur ei. Sed non
habemus in quo possumus eum super hec remunerare, nec
possumus ei conferre vnum de mille eorum que nobis contulit,
nec aliquid inueniemus quod sibi offeramus; unde offeramus
ei personas nostras, et quilibet nostrum offerat ei suum
corpus, vt comedat illud, dicens ei: Sic volo, domine rex, vt
me comedas et non moriaris fame. Et quando sic dixerit,
surgat alter et dicat simile verbum et saluus fiat socius suus;
et facientes sic, omnes adimplebimus placitum regis, et eius
amorem acquiramus. Et vocantes camelum, exposuerunt
hoc ei suum consilium, cui placuit; et surgentes, venerunt ad
leonem.
Cepit itaque coruus loqui coram leone dicens: Domine rex,

Torna all'inizio