Luc. XI: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus
supra domum cadet. Item, Iudicum V, sic habetur: Diviso contra
se Ruben magnanimorum reperta contentio est. Ideo bonum est
esse in celo, ubi non sunt partes nec divisiones nec ambitiones,
sed ibi omnium communis possessio habetur et ab omnibus communiter
possidetur, iuxta verbum quod scriptum est, Ps.: Ierusalem,
que edificatur ut civitas, cuius participatio eius in id ipsum.
Item primo Macha. VIII: Omnes obediunt uni, et non est invidia
neque zelus inter eos.
De partibus Tuscie tam Ecclesie quam imperii.
Iam nunc ad Tusciam transeamus et cito expediamus nos,
quia multa alia dicenda occurrunt, que pretermittenda non sunt.
Nobiliores civitates de Tuscia secundum meum iudicium sunt
iste due, scilicet Pisana civitas et Florentina. Pisis dominati
sunt Comites et Vicecomites, et multum Pisani imperiales fuerunt.
Et sicut Cremonenses in Lombardia pro imperio pugnaverunt, sic
Pisani in Tuscia. Porro in Florentia ex parte Ecclesie dominati
sunt Guelfi, ex parte imperii Ghibelini; et ex istis duabus
partibus in tota Tuscia partes denominate fuerunt et sunt usque
ad presens tempus; et omnes biberunt de calice ire Dei et potaverunt
usque ad feces. Et quicumque melius habuit, gloriari non
potest quod gladium divine indignationis et ultionis evaserit,
quia, si in civitatibus suis scismata et divisiones fecerunt, divisi
fuerunt similiter et ipsi ab ira vultus eius, scilicet vultus Dei.
Unde illud Ps.: Expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Quod
bene prefiguratum fuit in libro Gen. XLIX, ubi Iacob de duobus
filiis suis, qui peccaverant, dixit: Dividam eos in Iacob et dispergam
eos in Israel. Et iterum Iere. VI: Ecce ego adducam mala
super populum istum, fructum cogitationum eius, quia verba mea
non audierunt et legem meam proiecerunt. Et iterum Iere. XI:
Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt,
et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Et iterum ait Dominus
ad Iere., XV: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est
|
|