alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babilon civitas illa magna,  
que a vino fornicationis sue potavit omnes gentes. Et tertius angelus secutus est  
dicens: Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius etc. Deinde loco septimo  
sabbatum indicatur, cum dicitur: Et audivi vocem de celo dicentem michi: Scribe:  
Beati mortui, qui in domino moriuntur. Deinde agitur de fine seculi, quando  
consummabitur messis bonorum et vindemia malorum. 
Quintus ordo ecclesie est generalis communem vitam ducentium; qui videlicet  
ordo, quia partim in ecclesia partim in cenobiis agitur, templo simul et  
tabernaculo designatur. Templum utique designat ecclesiam propter soliditatem  
fidei, tabernaculum vitam cenobiticam eo, quod non habeant hic manentem  
hereditatem, sed futuram inquirunt. Superius vero dictum est, quod in conspectu  
throni sit quasi mare vitreum simile cristallo. Sedes dei ipsa est que et  
templum, ipsa que et tabernaculum. Unde et hic de mari vitreo mentio facta est,  
quod scilicet mare mixtum dicitur esse igne, quia mare eneum plenum aqua.  
In eneo namque mari vita activa, que decet predicatores, designatur, in vitreo  
vero vita speculativa, que propria est eorum, qui in claustris morantur. Qui ergo  
vicerunt bestiam et imaginem eius et numerum nominis eius, super mare istud  
consistunt, quia qui volunt esse perfecti, necesse est, ut contempnentes vitam  
carnis bestiam vincant, et fugientes peccata criminalia imaginem superent, et  
multitudinem vitiorum caventes numerum vincant. Numerus, inquit, hominis  
est et numerus eius est sexcenti sexaginta sex. Certitudinem huius numeri  
modo querere superstitiosum existimo, quia obscuritas in eo aliqua esse potest,  
que sciri non poterit nisi in tempore illo, in quo bestia regnabit. Sufficit nobis  
nunc scire, quod vitiorum turbam designet, quam illi qui possunt vincere, domini  
efficiuntur laudatores. Egrediuntur de templo tabernaculi septem angeli  
induti iaspide vel lapide mundo, quod est novo homine, qui secundum deum  
creatus est, et precincti circa mamillas zonis aureis, id est non tantum castitatem  
corporis habentes, que designatur in precinctione lumborum, verum  
etiam mentis, que designatur in precinctione mamillarum et pectoris. Isti sunt 
  |  
  |