Erepto sociis Anselmo rumor in omnem
Spargitur Italiam, non sine tristicia.
Lucensis vero clerus populusque patresque
Lugent exicium corde dolente suum:
«O, quid fecisti, pastor bone, deseruisti
Plebem commissam caelitus et patriam!
Quae racio, quae causa potest purgare reatum
In mortem tantas precipitasse animas?
Ut sedeas solusque vaces, pecus omne vorandum
Liquisti saevis saevior ipse feris.
Ergo boni pastoris erunt haec signa, luporum
Morsus et iuges insidias fugere?
Quid Petrus? Non opposuit capud ille periclo?
Et Paulus simili non cecidit gladio?
Denique Martinus, Turonorum pastor et huius
Custos aecclesiae, monachus ante fuit;
Sed cum tederet et multis opprimeretur,
Ad monasterium non retro terga dedit.
Et nunc, quid facimus? Sine praesule vivere mors est;
Te vivo nobis nemo praeesse potest.
Iuncta viro mulier divina lege tenetur
Et vivente viro non erit alterius».
Sic flentes papae rem gestam scribere curant
Et reddi patrem multa dolendo rogant:
«Si pater es nec filiolos abdicere quaeris,
Nunc erga miseros viscera patris habe.
Orbati sine morte sumus, vivoque parente
Nec pater est nobis nec sine patre sumus.
Luca quidem levis est populus multumque fatigat
Atque gravat mores improbitate bonos.
Set laceras pecudes non debet spernere pastor,
Quas comisit ei provida cura Dei.
Si capud aut stomacum iam nulla molestia tangit,
Non opus est medicis aut medicina mali.
Quo magis erramus, magis et rectolis egemus,
Et qui corripiat durius et feriat.
Nunc igitur patrem, quem desuper ipse dedisti,
Qui nos lactabat dulcibus alloquiis,
Redde peroratus per Christum, per pietatem,
Sicut oves curas, et sine fraude vivas».
Papa videns viduam non sicut funere Lucam,
Factum miratur et dolet; at populi
Detergit lacrimas, promittit reddicionem
Et grates studio laetificatus agit.
Sicut pastoris vigilancia curat ovile,
Sic et pastorem quaerit ovile suum.
Pastor oves pascit, pastorem novit ovile,
Absentem quaerit et vocat et repetit:
«Hoc bene fecistis, sed iam desistite, fratres,
Et gaudete magis glorificare Deum.
Sensistis tandem vestri pastoris amorem
Et desiderium, quo calet ante Deum.
Non est Anselmus, quales mala curia mittit,
Et si misit eum, penitet atque luit.
Nunc quasi de caelo venientem suscipiemus
Et vobis alium restituemus eum».
Sic ait et format voces et praecipit illi,
Ut iam iam redeat aut anathema ferat.
«Peccasti: quis te docuit, quae littera monstrat,
Ut semel acceptam destituas cathedram?
Quando potest vivus nuptam viduare maritus?
Sed neque converti, si negat illa, potest.
Hoc sacramentum Paulus declarat aperte,
Et Christus speciem dicit et ecclesiae.
Quando dimittit iunctam sibi sanguine Christus?
Quando facit viduam, quam fovet, aecclesiam?
Sic ergo Christy quicumque vicarius extat,
Non debet nupta sponte carere sua.
Una tamen causa est, qua posset dissociari ,
Si corrupta fides, si male scisma sapit,
Sicut dissolvi carnalia vincula possunt,
Ut semel alterutrum foedat adulterium.
An gratus quippe torus est, ut decidat alter,
Et breve palliolum non bene utrumque tegit.
Sed domino Ihesu Christo miseranter agente
Catholicam servat nunc quoque Luca fidem.
Quod metuis, scimus, sed iam satis esse putamus
Planctus et lacrimas, frater amande, tuas.
Ergo negas Petrum dissolvere posse reatum?
Ergo negas illi tradita claustra poli?
Si sic sentimus, frater, perversa docemus,
Nec tu, si sentis talia, salvus eris.
Ieiunes licet et corpus vigilando fatiges
Et fixis genibus lumen ad astra leves,
Non potes ad veniam nisi sic credendo venire,
Sicut nos docuit, qui docet ipse Petrus.
Ergo redi veteremque tuum depone tumorem,
Quem nimium blanda simplicitate tegis.
Hiccine non tumor est et ceca superbia nolle
Credere vel patris consilium fugere?
Scilicet in latebris Deus est absconditus atque
Destituit sedes deseruitque suas.
Nunc illi loqueris, illi commissa fateris
Iamque lavas nitido corda manusque nitro.
Nos peccatores, qui vitae verba docemus,
Qui solem patimur pro grege, quem regimus.
Non sentis adeo, vel cum dolor alcius urget,
Lamentum populi tristiciamque tui?
Quantae te viduae, quibus est sollacio nulla,
Quanti pupilli nocte dieque gemunt!
Non redit ad mentem Matildis, te moritura
Sublato studiis consiliisque suis?
Me taceo, me pretereo, quem si voluisses
Vivere, sub tanto pondere non fugeres.
Denique non retines, quia, cum residente Maria
Sollicitaretur Marta labore, stetit
Et doluit solam verbum gustare Mariam,
Set neque consedit nec tamen illa stetit?
Debueras ergo nobiscum sollicitari
Et non ipse tibi quaerere, quae tua sunt.
Assideant Domino, quibus est permissa potestas;
Tu, cui susceptum deseris officium?
Porro turbamur, set et hoc patet esse necesse,
Et Domino Marthae sollicitudo placet.
Ergo redi curamque datam ne desere, si me
Curas et Petrum quaeris habere ducem».
Abbati vero scribit, rogat atque decenter
Arguit et tandem non retinere iubet:
«Scimus, quicquid agis, quantum potes ipse videre,
Ad laudem Christy convenienter agis.
Et sicut Paulus omnem desiderat esse
Consimilem factis consiliisque suis,
Tu quoque sic optas; sed non est, optime fili,
Una salutiferae secta putanda viae.
Conveniunt Christo virgo, thorus et viduata,
Conveniunt fortes, conveniunt fragiles.
Convenit armorum racio pro pace tenenda,
Convenit et domitor ruris in arte sua
Convenit orator supremus et ultimus ordo,
Per quem subsistunt atque valent alii.
Nec minus apta Deo concedimus ocia vestra
Et Rachel lumen novimus et speciem.
Set neque tu lippam debes contempnere Lyam,
Quam patriarcha sibi pro grege consociat;
Nonne magis lippus iusta racione videtur,
Qui propter speciem ducere vult sterilem?
Adde quod et maior natu describitur ista
Atque maritali dignior ante thoro.
Sic legimus, sed vester amor, nisi decipiatur,
Semper in amplexu Rachel habere cupit.
Inde adeo quasi preter eam via nulla salutis
Iam plus, quam satis est, dicitis et facitis.
Quae racio Lucam fecit viduare marito?
Quando potest solvi copula coniugii?
Nunquid Gregorius non dampnat religionem,
Quam non consensus roborat atque facit?
Nonne iubet reddi iam tonso crine maritum,
Qui contra placitum coniugis induerat?
Nonne maritus erat, quem tu tibi subripuisti,
Quem tua vel Lucae vel mihi culpa tulit?
Obsecro, nonne tibi lamenta videre videris,
Quae facit ante Deum plebs viduata suum?
Fac igitur te ipsum quasi iudicis ante tribunal
Et pro te iussum dicere, quid facies?
Quid respondebis? Clamat viduata marito,
Clamat ovis metuens insidiante lupo.
Quid, cum sit Dominus, qui iudicat, et pecus eius,
Quod perit, et proles illius ipsa dolens?
Haec tu debueras animo tractare nec unquam
Iniussu nostro; pontificem sed age,
Redde virum viduae, proli quoque redde parentem,
Pastorem peccori, pontificem aecclesiae.
Sin alias, et ei non proderis et tibi durum
Iudicium facies praesule Gregorio».
Abba videns papam contra sua cepta iubere
Anselmum tristem tristior ire sinit.
Quis referat fletus, clamores atque quaerelas,
Quas fecit in celum religionis amor?
«Me miserum, quonam redeo! Quae stagna baratri,
Et quas intueor Eumenidum facies!
Quos mihi terrores et quae tormenta minatur,
Qui cubat in Stigio Cerberus ille lacu!
O durum patrem! Quis facit talia patrum,
Quis nisi crudelis audeat ista pater!
Sed quid agam, quid te cruciem venerabilis ordo,
Quem video lacrimas non bene ferre meas?
Ite Deo, laudate Deum, gustate saporem,
Quem de mellifluo flumine concipitis.
Caelestis patriae felicia mella sitite,
Et vos a nostris eripitote malis.
Me tamen in manibus vestris clementer habete
Et memores fratris multiplicate praeces».
|
1265
1270
1275
1280
1285
1290
1295
1300
1305
1310
1315
1320
1325
1330
1335
1340
1345
1350
1355
1360
1365
1370
1375
1380
1385
1390
1395
1400
1405
1410
1415
1420
1425
1430
1435
1440
|