cuiusdam nobilis. Et exurgens illa sibi porrexit nouaculum.
Cui vir: Volo, inquam, omnia instrumenta. At illa iterum
porrexit ei nouaculum. Et excitatus in iram proiecit rasorium
versus illam. At illa cepit clamare dolendo: Ve mihi nasum!
Ve mihi nasum! Die autem facta, conuenerunt illuc omnes
fratres et consanguinei mulieris, et conquesti de marito ad
potestatem, fecit ipsum capi, et constitutus coram iudice, interrogatus
est super hoc, quare fecerat illud, et cum nesciret
respondere verbum, iussit iudex eum ligari et fusticari per
ciuitatem. Ipso vero ligato vt fusticaretur, ecce superuenit
heremita et quesiuit a populo quare ligatus esset ille. Et
heremita, videns furem suum inter ceteros flantem cum suis
vestibus indutum, accepta causa, accessit ad iudicem, dicens
ei: Obsecro, domine iudex, nequaquam sophisticentur
apud te verba. Vestes autem quas fur furatus est, mea erant
vestimenta. Nonne hirci duo interfecerunt vulpem eorumdem
sanguinem sitientem? Nonne et illa mulier puluere se
interfecit mortifero? Nec amputauit barbitonsor nasum sue
vxoris? Et interrogatus a iudice, sibi totum exposuit.
Dixit Dimna: Intellexi quidem verba tua, et simile est
illud casui modo. Verumtamen non fecit mihi damnum
quispiam, nisi ego ipse mihi. Quid ergo potero facere? Respondit
ergo, et dixit ei: Dic tu, frater, primo quid tibi
videtur super hec? Dixit Dimna: Nequaquam quero nunc
addere quicquam ad nobilitatem status mei vltra quod prius
fuerat; sed quero restitui in statu in quo eram prius. In tribus
enim oportet vnumquemque meditari, primo vt videat circa
rem bonam et malam que sunt in ipsa, vt se sciat a malo preseruare,
ne ei adueniat; secundum est circa aliquod ita exercere,
vt amotus se restituat sicut prius fuerat; tercium est vt
omne quod sperat de negociis mundi a se malum prolonget
et sibi bonum appropinquet. Ego autem respiciens casum qui
|
|