Iohannes abbas, vel ad tuis successoribus, aut vestris ministerialis,
quod vos pro incensum ipsum transmittitis. et hoc repromitto
et obligo me, vel meos heredes, amodo et usque in .XX. et novem
annis, per hunc scriptum precarie, tibi Iohannes abbas, vel tuis
successoribus, quod si nos hec omnia sic iuste, pleniter non conservaverimus,
et ipsum censum omne annualiter non dederimus,
quomodo suprascriptum est, nomine pene componere obligamus ego
vel meis heredibus tibi suprascriptus abbas, vel tuis successoribus
de auro monitato unam libram, et ille rebus salve et illese reveniant
ad vos, quia inter nos tale fuit conveniencia. Quam, et per
rogum Alberici, hac precaria scripsi ego Petrus iudex et notarius.
Scripsi anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi anni sunt
nongentesimo nonagesimo septimo, et regnante domno Otto imperator,
filius quondam [.....] imperatori augusti, anni imperii
eius secundo et dies [.....] menses iulius, per indiccione decima.
Actum in Valva, mense, indiccione suprascripta, feliciter. † Ego
Albericus. Signum manum Rayneri. † Signum manum Toderici.
† Signum manum Iohannis.
LlBELLUM DE MARSI.
IN Dei nomine. Scriptum precarie, qualiter stetit atque convenit
inter te Iohannes, abbas de monasterio Sancti Vincencii, quod
situm est in partibus Beneventano, supra fluvio Vulturno, locus
ubi Samnie vocatur, et me Mattefredus, filius quondam Luponi de
territorio Marsicano, quia dedi ego suprascriptus Mattefredus de
mo[bi]libus meis, valientes solidos .XXIIII.or, tibi suprascriptus Iohannes
abbas, ad opus et dispendium de suprascripto monasterio
|
|