Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1129


isse me contigit; et cum ab episcopo et clericis illius ecclesiae benigne ac amicabiliter
susceptus essem atque orationis gratia ad ecclesiam me duxissent, facta oratione ad dexteram
me ecclesiae contuli ibique aedeculam et altare conspexi. Cumque episcopum et clericos
interrogassem, in cuius honore altare illud conditum esset, responsum michi est, quod in
honore beati Felicis confessoris Christi altare illud esset dedicatum. Cum autem, quis
fuerit ille Felix, inquirerem, dixerunt michi, quod monachus Casinensis congregationis fuerit
atque ab abbate suo illis in partibus, ut pastoribus et gregi praeesset, missus, ibi vitam
finierit et, cum ad corpus eius omnipotens Deus multa mirabilia operaretur, a maioribus
suis de loco, in quo prius iacuerat, levatus atque in hac ecclesia, "sub hoc, ut cernis,
altare" conditus fuerit. Igitur quoddam memorabile illo in loco nuper ab eo patratum
omnipotente Domino largiente narrabant. Cum quidam caecus ad cuncta obstantia
pedes offendens, misericordem Dominum rogaturus ante eius altare venisset et prostratus
toto in terra corpore gemitu ac suspiriis, ut meritis beati Felicis sui misereretur,
orasset, mox depulsis caecitatis tenebris ita sanus et incolumis surrexit, ut mirantibus
cunctis ipse suis oculis lucem coeperit cernere, quam semper ab aliis desiderarat
audire.
Theophilus: Velim scire, si vir iste venerabilis, qui ita post mortem claruit, in
hac vita positus aliquod signum de vitae suae merito dedit?
Desiderius: Non quidem hunc venerabilem virum, dum in hoc saeculo vixit, aliquod
indicium suarum virtutum dedisse comperi; verumtamen omnipotens Deus plerumque
agere consuevit, ut illi, qui devota mente sibi servire student, licet in carne positi nullum
signum suae sanctitatis ostendant, post mortem tamen, cuius meriti fuerint, celari minime
patiatur, ut, dum extincta eorum corpora ita miraculis coruscare cernuntur, in ipsius
servitio humanae mentes acrius accendantur.
Theophilus: Fateor michi placere, quae dicis; sed, quaeso te, inchoata prosequere,
ut, dum, quae valde cupio, audio, ad amorem supernae patriae fessus animus relevetur.
4. Desiderius: Gregorius quidam summae religionis monachus in hoc coenobio
dictus est, qui, sicut a plerisque huius loci fratribus audisse me reminiscor, dum in praesenti
vita moratus est, sub monasticae disciplinae regula omnipotenti Domino studuit strenuissime
deservire. Cumque expleto vitae termino ex hoc mundo migrasset, tanta odoris
flagrantia de loco, in quo exanimis iacebat, emanavit, ut omne subito monasterium illius
odoris suavitas, quasi unius angulum domatis, mirifice resperserit. Et dum omnes odoris
illius ineffabili quadam suavitate recreati mirarentur ac, quid esset, omnino nescirent,
nuntius repente ab infirmorum domo properans venit, qui Gregorium monachum obisse
retulit. Voluit itaque omnipotens Deus ostendere, quanti meriti iste vir fuerit, cuius egrediente
anima tam mirifico odore coenobium omne repleverit.
5. Alter quidam, ut fratres, qui adhuc supersunt, referunt, Angelus in hoc monasterio
monachus dictus est, cuius profecto vita nomini dissimilis visa non est. Qui dum infirmitate
tactus corporis ultimum diem clausisset, daemoniacus quidam forte in coquinam
intraverat: et ecce subito coepit strepere ac se furibundus a terra dissiliens in aera elevare,
magnisque vocibus clamans vim se a Benedicto perpeti conquerebatur, dicens: "O quid
nunc michi modo Benedictus fecit, animam Angeli monachi ob parvum cucullum, quod
gestavit in capite, michi auferens secum detulit". Cumque omnes, qui aderant, ad verba
illius stupefacti intenderent et, quid diceret, ignorarent, repente signum, quo fratrum obitus
significari solet, insonuit; statimque fratres omnes festinanter ad domum infirmorum pergunt
et Angelum monachum iam defunctum repperiunt. Qua de re aperte monstratum

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio