debebant: praetendebat adhuc dictus legatus,
quod rex non consueverat pacisci cum subditis,
nec rebelles suos ad gratiam regiam sub pactis et
condictionibus revocare.
Discordantibus Messananesibus cum legato, supplicant
iterum. Messananesibus igitur et legato
pro effectu votorum alternative discordibus, sapientes
cives adeunt iterato legatum, et ajunt:
"Pater et domine, ex quo placere videtur vobis
et romanae Ecclesiae matri nostrae, quod rex
Carolus praesit nobis, et terrae nostrae dominium
et usum habeat, supplicamus ...... nostrarum
cavere relictis periculis personarum, ordinando
atque mandando quod rex procul a
nobis, et a terra nostra sit absens, et quaelibet
armatorum agmina Gallicorum. Statuat autem
rex aliquem virum latinum, qui vice regia
nos regat ac foveat, et jura regalia exigat et
exquirat; non enim expedit quod militiae gallicae
inter nos remaneant agmina, quia humiliter
parere ac de juribus regiis integris respondere
volumus cuicumque ad nostrum regimen
ex parte regia deputando; hoc autem omnino
non toleraret populus messanenesis, quod
in terra nostra seu praeses gallicus, seu milites
aut servientes aliqui remanerent". Legatus sane
vanis et iteratis inductionibus frustra remollit
animos populares, frustra iras assumptas aqua
nititur temperare; nam interdum de iis, quae
voluit, nihil potuit a civibus extorquere. Verum
cum omnino civium obedientiam et mandatum
pro Sede apostolica respuisset, pro eo quod eum
oportebat voluntate ad directionem regis duci,
quidam antropi cives archipopulares dicunt iracunda
voce legato: "Magna est profecto, pater,
vestra duritia: credidimus enim quod nudaretis
nobis benignitatis apostolicae gremium
ad recipiendum Ecclesiae subditos ad devotionem
parere volentes, et brachia vestra teneretis
extracta, quibus complecteremini poenitentes.
Forsitan genus contemnitis Siculorum,
aut parvipenditis arva nostra? Sed, dato quod
haec sint vera, et nos vilissimi reputemur, timete
in hac parte Deum, qui, memor liciti et
illiciti, nec justa oblivioni dat opera, nec iniqua;
et nos ad praesens ob Illius reverentiam, cujus
dominus noster summus pontifex et vos vicarii
in terra esse dicimini, ad illa, pater, suspicite,
quae populus vester petit. Non enim
revolvetur annus, quod rex Carolus nobis dominabitur,
sicut unquam, si feceritis, quod petimus,
et Gallici familiaritatem rehabere nobiscum
incipient paulatim, etiam nos cum eisdem.
Nonne ad haec, pater, attenditis, quod
si Messanensis ad praedicta pacta recipitis,
omnes rebelles illa non fugient, imo ultro ad
vos ea venient pactiari? quis praeterea in Sicilia
resistet Ecclesiae, si Messanenses ipsius
Ecclesiae devotioni se praestiterint? Per Eum
juramus, qui motu continuo coelum fatigat et
terram, quod si Messanenses in hac rebellione
|
|