GREGORIUS dixit: in Deum statue principia negociorum
tuorum et fines; scire stude omnia, ex quibus elige meliora;
mala res est paupertas, sed divicie male, pejores; si benefeceris,
assimilari te Deo scias; contine corpus tuum et chatenis alliga
ut non prevaleat sensui. Iram compesce; assume scienciam loco
candele illustrantis; in vita quod non est, esse non cogites;
alienigenam te reputes, et alienigenas honorabis. Cum prospere
successerit navi tue, tunc timeas submergendam. Decet grato
recipi vultu quidquid a Deo venit; ira bonorum eligibilior est
honore pravorum; non divitum frequentes hostia sed prudentum.
Res modica que potest invalescere, non modica reputetur. Dedecoris
tolera modicum et laudaberis. Dehonestare aliquem etiam
in solo verbo, primus error invidie est.
GALIENUS fuit unus ex octo medicis precellentioribus
in arte medicine sive phisice qui fuerunt capita sectarum et magistri
magistrorum. Et primus ex eis fuit Esculapius primus, a
quo processerunt omnes alii antiqui medici; secundus fuit Gorus,
tercius Ninus, quartus Parmenides, quintus Plato, sextus Esculapius
secundus, septimus Ypocras, octavus Galienus, magnorum
medicorum postremus, post quem non fuit alter medicus nisi
minor eo aut discens ab eo. Natus vero fuit paulominus ducentis
annis post Christum et composuit bene quadringentos libros, inter
magnos et parvos; et maiores eorum sunt bene explanati; in
sexdecim tamem illorum student volentes comprehendere medicinam.
Pater vero ipsius multum fuit attentus in eo plura expendens
tam erga magistrorum expensas, quam in avocandis
|
|