23.  Et erit in loco . Judaei per multas nationes  
etiam ante adventum Christi sparsi erant; a quibus  
dicebatur saepe gentibus quia plebs Dei non  
essent. 
24.  Si fuerit . Probatio quia vasa misericordiae  
ex Judaeis a Deo vocata sunt, fuerit; inusitata translatione  
ita reperiatur: Si fuerit populus tuus Israel  
quasi arena maris, reliquae convertentur ex eo;  
consummatio abbreviata mandavit justitiam; consummationem  
enim et abbreviationem Dominus Deus  
exercituum faciet in medio omnis terrae. 
25.  Reliquiae , id est, viles pauci, qui de numero  
infidelium impiorum regnabunt. 
26. AMBROS.  Reliquiae salvae fient . Recedentibus  
Judaeis a merito et promissione patrum, hi reliquiae  
sunt, qui in fide persistunt. 
27.  Verbum enim . Quoniam, sublatis omnibus carnalibus 
legis observantiis, sola fides est posita ad  
salutem. 
28. LANFR.  Verbum enim . Verbum consummans  
vocat dilectionem Dei, et proximi, per quam salvati  
sunt plures sine legalibus observationibus. 
29. AMBROS.  Nisi Dominus sabaoth . Salvatorem  
relictum nobis dicit ad suffragium vitae, quem ab  
initio Dominus nasci decrevit; quem idcirco semen  
dicit, quia per ipsum reparatum est genus  
humanum. 
30. LANFR.  Nobis semen . Semen vocat apostolos  
et primitivam Ecclesiam. 
31.  Offenderunt . Causa cur non pervenerunt in  
legem justitiae, et cur non credant hominem justificari  
ex fide. 
32.  Sicut scriptum est , subaudis, in quo fida aemulatio. 
Zelo bono nos aemulantur, si nesciunt quid  
faciunt, justitiam Dei quae per fidem Christi est.
  |  
  |