Sic per Mercurium deus interimit Iulianum,
In sanctos Domini furientem more ferarum,
Sicut et in scriptis gesta priora canunt.
Fluxit et a latere validus de vulnere torrens,
Quem manibus cesar spargebat in aera longe,
Attonitusque magis, dum moreretur, ait:
O Nazarene, vicisti, magne, minorem;
Ecce triumphanti proprium tibi reddo cruorem.
Sic miser interiit, tartara regna colens.
7. Item de Iuliano, quomodo rex Persarum fecit eum excoriari, sicut legitur in vita sancti
Fabiani.
Regis Romani cesum corpus Iuliani
Persarum rex Sapor ibi iubet excoriari,
Cumque sibi corpus protraheretur, ait:
Hoc corio faldistorium nobis ad honorem
Fiat, ut eterno sit Roma subacta pudore,
Legeque mancipii serviat ipsa dolens.
Sit species corii, rubeo vicina colori,
Indeque sit cathedra conformis et apta decori,
Unde dolens poterit Roma rubore mori.
Post annos binos Iuliani vita recedit,
Damasus Yspanus tunc Rome papa resedit,
Annos bis septem qui sibi fine dedit.
Hiisque duos menses superadde diesque decenos;
In quibus hereticos detestatur Manicheos,
Post quoque Siritius papa repressit eos.
Annis quindenis idem quoque papa resedit, Mensibus undenis Manichea volumina cedit,
Quos et ab ecclesiis depulit ipse Dei.
8. De Iobiano imperatore, 37. ab Augusto, qui regnat menses 8.
Anno ab incarnatione Domini 366., Iuliano mortuo et milite posito in summo discrimine, Iobianus, natione
Pannonius, vir christianissimus, votis omnium petitur ad imperium. Qui dum se christianum esse et ob hoc gentilibus
diceret se imperare non posse, ipsi se pro eius amore christianos esse firmabant. Iobianus itaque 37. ab Augusto
imperator creatur. Iste propter pericula Romani exercitus fedus cum Sapore rege Persarum, Romanis quidem inglorium,
sed tempori instanti perutile, composuit. Ubi tradito quodam oppido cum superiori parte Mesopotamie, militem
caute redemit. Deinde princeps catholicus episcopos a Constantio in exilium missos revocavit. Templa idolorum
claudi precepit eorumque sacerdotes fugavit. Post hec Athanasium episcopum, ut eum catholica fide imbueret,
scripto rogavit. Qui sub sigillo et consensu omnium episcoporum Egypti scripsit, et misit ei fidem Niceni
concilii, id est Credo in unum Deum, patrem omnipotentem, creatorem etc. Has litteras imperator gratanter suscepit et
fidem catholicam edictis imperialibus roboravit et, ut omnes, qui sacras virgines raperent aut violarent aut qui eas
impudice aspicerent, capite punirentur, mandavit. Postea eum in Antiochia Athanasius vidit et de fide catholica plenius
informavit. Imperator autem in domo nuper calce delinita, cum essent prune apposite, nocte suffocatus est,
etatis sue anno 30., imperii sui mense octavo.
Cetera versifice gesta referre placet.
De eodem Iobiano imperatore, 37. ab Augusto.
Gloria Romulei solii fit nunc Iobiani.
Mente Deum coluit, nec culmine regnat inani,
Sicut et hiis titulis fistula nostra canit.
|
|