est ut ipsum corpus preciosum securius in ecclesia Sancti Laurencij
servaretur. tunc enim temporis monasterium Sancti Syri
erat extra muros civitatis et Sarraceni affricani sepe cum galeis
veniebant et ecclesias spoliabant. et ideo ad ecclesiam Sancti
Laurencij tantus thesaurus fuit translatus ut ibi magis esset
securus. secunda causa est cum sanctus Syrus fuerit Ianue
episcopus, dignius erat et conveniencius ut requiesceret in
ecclesia episcopali, quam in ecclesia monachali. circa hec tempora
fuit quidam rex Francorum, nomine Robertus, Deo valde devotus
et sciencia et vita preclarus. iste multas sequencias
et responsoria ad honorem sanctorum composuit. nam, ut quidam
dicunt, fecit sequenciam que incipit: "Sancti Spiritus adsit nobis
gratia". iste etiam rex tante devocionis fuit, quod sepe capam
sericam in choro deferebat et chorum regebat. cum
vero quodam tempore quoddam castrum suum, quod sibi rebellaverat,
obsideret et quoddam magnum festum advenisset, dimisso
exercitu, ad ecclesiam venit et officium devote peregit,
rogans Deum ut castrum suum in pace recuperaret. cum ergo,
capa serica indutus, "Agnus Dei" alta voce ter genua flectendo
incepisset, dicto "Dona nobis pacem", muri illius castri funditus
|
|