Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 136


crimine veretro sibi absiso, apud Spoletum postmodum aliquamdiu moratus est. Quem dum contra ducis decretum Petrus egregius patriarcha sub anathematis vinculo coartaret, eiusdem ducis amissa gratia egressus Istriensem peciit provinciam.
[12.] Circa hec tempora Sarraceni advenientes, Gradensem urbem capere conati sunt. Sed civibus fortiter decertantibus, Sarracenorum impietas non prevaluit. Tamen cum duobus predictam urbem diebus obsedissent, denunciatum est domno Urso duci, qui instanter Iohannem filium suum adversus eosdem cum navali exercitu misit. Quod dum Sarraceni sorte investigarent, protinus recedentes ab urbe, Cumaclensem villam depopulati sunt.
[13.] Domnus vero Petrus patriarcha, relicta Gradensi urbe, Rivoaltum adveniens, apud sancti Iuliani sui patrimonii ecclesiam ospitatus, ibi per integrum annum commoratus est. Tamen perfectam cum duce pacem propter Torcellensem ellectum minime habebat. Tandem patriarcha duci resistere non valens, occulte de Venecia exivit Romamque adire disposuit. Quem domnus papa Iohannes devote suscipiens, integro anno secum morari eum coegit.
[14.] Eo tempore domnus Ursus dux Iohannem filium suum in dignitate sibi consortem fecit. Tunc Sclavorum pessime gentes et Dalmacianorum Ystriensem provinciam depredare ceperunt. Quattuor videlicet urbes ibidem devastaverunt, id est Umacus, Civitas nova, Sipiares atque Ruinius. Deinde nunciatum est domno Urso duci quod Gradensem ad urbem vellent transire; cum triginta navibus ad predictam civitatem venit. Inde pertransiens Istriam, audacter super eosdem Sclavos inruens, in tantum eosdem cede prostravit ut nemo illorum evadens, patriam valuit reverti. Quoniam hisdem princeps celitus victoriam consecutus, Sclavos, quos in hoc certamine ceperat, liberos dimisit ecclesiarumque res, quae sublatae in prelibata provincia fuerant, restituit sicque triumphali cum gloria

Torna all'inizio