Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 620


parcium ad eius presentiam accedentes conquerebantur ei, quod non habebant mensuram, et quod unus
alterum in mensura decipiebat. Qui posuit pedem super quendam lapidem magnum et spaciosum,
volens in eo signum fieri ad modum pedis sui, ad quod emere et vendere deberent. Sed Dei potencia
signum pedis eius in ipso lapide fuit sculptum signum et signatum, quod usque in presentem diem
ibi apparet, et dicitur pes Luithprandus; ad cuius mensuram usque in hodiernum diem vendunt et
emunt. Tante fuit potencie, quod Bononiam, Auximum, Subtriam, Spoletum et alia plurima subiugavit,
Ravennam obsedit et Classem destruxit; sed et contra Romanos multa prelia gessit; cum
Romam obsideret, misit Gregorius III. Karolo Martello claves confessionis sancti Petri rogans, ut
Urbem liberaret et ecclesiam defenderet a Longobardis; sed tante fuit devotionis, quod Alpes Cocias
Romane confirmavit ecclesie. Ossa beati Augustini, cum Saraceni fuissent Sardiniam depopulati,
transtulit in Ticinum et collocavit ea in ecclesia sancti Petri ad Celum-Aureum, quam ipse construxit.
Edificavit preterrea in montem Bardonis ecclesiam Briceti, in Columpna ecclesiam sancti Anastasii,
in palatio ecclesiam sancti Salvatoris, ubi clerum instituit, et sic per singula queque loca, in quibus
degere volebat; tante fuit sapiencie, quod magis confidebat in orationibus quam in armis; pacis fuit
amator, qui Francorum pacem et Avarum custodivit; castus, largus, sed litterarum ignarus; qui cum
regnasset an. XXXI et mensibus VII, mortuus est.
XIIII. rex. Hyldeprandus XXIIIIus rex Longobardorum successit Luithprando;
regnavit Hyldeprandus regnavit men. VI.
XV. rex. Rathehius XXVus rex Longobardorum regnavit an. IIII, men. VIIII.
His temporibus Gregorio successit Çacharias in apostolica sede, Greca Latina que lingua peritus; qui
pacem cum Longobardis fecit et filios conpatrum in matrimonio copulari prohibuit. Bonifacius
Maguntinus archiepiscopus, qui Werdensem ecclesiam fecit, et Beda presbyter Venerabilis, qui multa
conscripsit, et Petrus episcopus Ticinensis claruerunt. Leonis anno primo mortuus est Karolus Martellus,
qui apud Francos maior in regia domo erat. Hic regni Francorum a longis retro temporibus
intueamur
Post Troie destructionem multa milia Troianorum sub Priamo et Antenore Ravennam applicuerunt
et Paduam edificaverunt, ubi sepultus est Antenor. Postea vero in Sithia regione civitatem
Sicambriam constituerunt, deinde occupavere Germaniam et dicti sunt Germanni. Sed quia tempore
Valentini imperatoris eius mandato vicerunt Alanos, vocavit eos Francos, id est feroces. Post transierunt
in Turringiam sub principibus Marcomete et Symone. Sed Symone defuncta Marcomedis
filium Faramundum regem fecerunt, et leges per quendam sapientem nomine Salagustum habere
ceperunt; a quo lex Salica dicta est, qua Franci utuntur. Hinc Roma decrevit, et Francia crevit.
Nam transito Reno ceperunt et fugare Romanos, qui habitabant ibi, et cepere Aggrippam, que nunc
Collonia dicitur et novo incollatu eorum, et Tornatum et Cameratum et Renus et Treverim et
Suesonam, Aurelianis et pene totam Galliam et Germaniam ab Equitania usque Bagueram vendicaverunt.
Inter reges Francorum fuerunt Miroveus, a quo postea reges nominati sunt Mirovei, et Clodoveus, qui
Glodosindam filiam regis Burgondionum Christianam accepit uxorem. Ad cuius orationes et exortationes
baptiçatus est a sancto Remigio, angelo de celis oleum ministrante, quo adhuc Franci reges unguntur.
Iste Clodoveus vovit equum suum se beato Martino daturum, si triumpharet in Gothos. Triumphavit,
solvit votum, sed redimere volens C solidos transmissit, sed equus stetit inmobilis. Ideoque misit alios
C solidos, et sic equus secutus est. Unde Clodoveus ait: Sanctus Martinus est bonus auxiliator, sed
carus negociator. Huius Clodovei filii, nepotes et pronepotes postea regnaverunt, ut Lotharius filius
eius et filii eius Lotharii, qui regnum diviserunt: Aribertus Parisius, Guntramus Aurelianis, Hylpericus
Senonis, Sichipertus Metis optinuit. Sed ad tantam inbecilitatem reges devenere Francorum, qui
regibus adhuc nomine solo manentibus qui maior enim in domo regia, regni erat aministrator, ut
venerabilis Arnulfus Metensis episcopus, vite sanctitate perspicuus, et post Anchisus filius eius, ab
Anchise Troiano denominatus; post quem Pipinus Grossus, cuius suum Gethrudis; post hunc Karolus
Martellus, Pipini Grossi filius ex concubinatu Alpheide ducisse. Qui Bagueram, Sueviam, Guasconum,
Saxonum, Frigiam vicit, CCCLXXXV milia Saracenorum in Yspania interfecit eosque bellum Narbone
conmittens maxima cede prostravit. Et post, cum Saraceni Arelate cepissent, legatos cum muneribus
mittens ad Luithprandum regem Longobardorum contra Saracenos auxilium postulavit. Quo in adiutorium

Torna all'inizio