remanserunt, in his duris temporibus fame et nuditate constringuntur. 
igitur post hec maior nobis angustia venit, dum nos 
proficisceremur pro cuncta necessitate nostri monasterii, que acciderat 
nobis a devastantibus Sarracenis, qui cuncta diripiebant. 
contigit autem pro cunctis sceleribus nostris, monasterium nostrum, 
quod dicitur de Apinianici, captum atque destructum esse conspicitur, 
cunctum aurum et argentum, et preciosas vestes, vel omnia 
sacra ministeria exinde depredarunt, eundem vero monasterium 
igne crematum reliquerunt. fratres nostri, huc illucque dispersi, 
in magnam consistunt necessitatem. Nos autem nominatus abbas 
cum non post multum tempus cum fratribus nostris recongregati 
essemus, tandem de omni nostra necessitate pensare cepimus, 
qualiter nos et fratres nostros nutrire et vestire valeremus, vel 
aliquam necessitatem nostri cenobii salvare, seu eos, qui in captivitate 
sunt, fratres nostros redimere valeamus. inito ergo cum eis 
consilio, cunctis aptum paruit, ut si invenerimus hominem, qui de 
rebus monasterii nostri in conveniencia, aut per libellarium [.....] 
recipere voluisset, et nobis prestaturus esset argentum, unde aliquam 
necessitatem nostri monasterii salvare potuissemus, daremus 
ei de rebus ipsis, servis, vel ancillis nostri monasterii. novissime 
autem invenimus Leonem filium idem Leonis de Hysernias, cum 
quo loquuti sumus, et statuimus, ut prestaret nobis argenti libras 
triginta quinque, et daremus ei per libellarium scriptum cespitem
  |  
  |