Bonvesinus de Ripa: De controversia mensium

vv. 1- 243


Hic legat et relegat, quisquis solatia querit,
ceu menses voluere suum deponere regem.
Conveniunt, livore suas dictante querelas
nequiter effundunt. Primus fert talia Februs
ceno fedatus caligas et utrosque patitos:
«Ecce, quis est Ianus? quis eum sine fine super nos
constituit, tanto cum non sit dignus honore?
Nam, nullum fructum pariens, nil utilitatis
efficiens, poscit, recipit, consumit habunde;
nil dat ni glaciem, fluxum nivis atque pruinam.
Tam sevum, tam grande gelu parit ille malignus,
quod meus axis onus sentit, nimiumque gravatus
compescor dolore, gelu. Sed is ocia solum
solus amat; nostro fruitur sua vita labore;
et quia sum vicinus ei, quia parvulus assum,
me premit; et quamquam vites cum falce putare
incipiam, quarum fructu sibi postmodo gaudet,
me tamen ingratus pro nullo pondere ponit.
Cur nimis indignor? Quoniam sum dignior illo;
nam ver incipiens hyemem depello malignam.
Mortem signat hyemps anime, ver fertile vitam;
sic sapiens hyemem fugiat, ver fertile carpens,
linquendo vicium prorsus, virtute vigendo.
Exemplum quoque do, cum vites amputo falce,
ut crimen sapiens sic amputet omne fatendo
presbitero proprio: cuius mandata tenendo
salvus erit + et + celestia regna tenebit.
Exemplum nullum Iano probitatis inheret,
ymmo nequitie. Cur ergo michi dominatur
pessimus ille canis? Cogatur linquere regnum
ac decernatur de nobis dignior unus » .
Martius, irato vultu sparsusque capillos,
totus turbatus, cui creber anhelitus instat,
os aperit tumidum, clamoso turbine fatur:
«Quis dedit ut Ianus, gelidus, piger et sceleratus,
prodigus et mensis nichili cunctisque nocivus,
quis dedit ut nobis dominetur pessimus ille
tyrampnus? Per nos rex non fuit ille locatus;
ymmo dolis habuit regnum, sed non ratione.
Ergo quid hoc patimur? Regno privetur ab isto.
Nil facit ille piger nisi nostros carpere fructus.
Vites extendo; sero lina, legumina campis;
herbis, arboribus cunctis iam prebeo vires,
oppressit sevo proprio quas tempore Ianus;
iamque vigent foliis et floribus, ac redolentes
apparent viole, nova gaudia significantes.
Hoc est exemplum: qui vult sibi gaudia vera,
floreat et vireat virtutum fronde vigendo,
ut sua vita bonum reliquis bona prestet odorem.
Planto novas vites, ut det nova vinea vinum;
ingrato Iano mea dextera seminat ortos
fercula prestantes humane progeniei;
tunc opus inveniunt inopes, quo lucra parantur,
quos tenet oppressos nimio pre frigore Ianus;
ad nostrasque manus maior quadragesima fertur,
inducens homines ut crimina confiteantur
peniteantque mali. Sed quid facit advena Ianus
cur laudem mereat? Post nos fuit ille repertus,
qui nunc prepositus nos contra iura cohercet.
Cur ergo patimur Iani crudelia regna?
Prorsus ab arce ruat et precipitetur ad yma » .
Floribus ornatus loquitur festivus Aprilis:
« Si Ianus per se sua regna relinquere vellet,
cum non sit dignus nec nobis denique gratus,
urbane faceret. Vetat alta superbia Iani
se flecti, qui vult potius moriamur ut omnes
quam se deponi. Nullatenus hoc tol[l]eremus.
Cur dignus regno nulla racione videtur
plus nobis? Quia non sensu nec more nec ortu
non exercicio superat nos; sufficit illi
quod tenuit s<c>eptrum dudum. Quo dignior illo
sum multo, quia pro glacie, quam parturit ille,
do frondes, do temperiem pro frigore duro,
pro nive do flores, pro bruma semino rorem;
iamque reviviscunt campi, viridaria, prata;
iamque boves et oves pascuntur gramine, fronde;
omnia florescunt, cantat phylomena suave,
ac omnes letantur aves; aperitur et omnis
leticie facies. Poscit mea limina Pascha,
quando resurrexit Dominus; quicumque venire
ad Pascha celeste petit, quod fine carebit,
dum vivit, per eum fiat quadragesima talis,
ut sit dignus eo. Per me bona plurima fiunt:
fructibus a propriis omnis cognoscitur arbor;
ergo quam Ianus sum dignior in dominatu » .
Taliter alloquitur extenso gutture Maius:
« Ianus continuo de regno precipitetur,
cum nos fructiferos sterilis derideat ille.
Ulterius renuo sua seva gravamina ferre:
nam nichilum faciens est inportunus, et omne
quod vult nos cogit sibi tradere, nil prohiberi
quo gaudet Ianus. Fit caseus optimus a me
et fenum quo pascit equos; ingratus et ille
quod sibi porrigitur a nobis, dissipat omne;
nil nisi tristitias nobis parit ille malignus.
Maturans fruges ego sum; iam florida vitis
in tantum redolet, quod vinea propter odorem
a se bufones, serpentes effugat omnes.
Panicum, mileum iam semino, tondeo lanas;
cerasa iam matura patent maturaque fraga;
prorsus odoriferas candentes et rubicundas
multas <s>par<g>o rosas; iam lilia candida parent.
A quo dilectus Deus est et proximus, ille
ceu rosa resplendet, ceu lilia candida candet,
pro Christo servans sine crimine virginitatem.
Hec ego. Sed Ianus quid agit? Petit otia sola,
que viciis assueta suis alimenta ministrant.
At curosus ego, iusto dans membra labori
militiamque gerens et equis facetus et armis,
defendo patriam; iam ver abit, [et] incipit estas.
Sed Ianus nichili nomen fert officiperdi » .
Iunius alloquitur pre magno caumate lino
indutus solo, nudo pede, corpore fessus:
« Quis Ianus? pro quo tanto sudore laboro,
messem falce seco, frumenti grana repono:
unde facit sucos in sero perfidus ille
triticeumque facit panem, nec sum sibi gratus.
Amplius ingrato maturo legumina Iano,
pro quo quidquid ago totum me perdere cerno:
nam non dignatur saltem michi reddere grates,
at pocius me pro nichilo reputare videtur.
Merces est talis, dominus cui servio qualis:
nil pariens nil dat parientibus omnia nobis.
Preterea matura meo sunt tempore mora,
prunaque iam parent estu, iam[que] poma patescunt;
ille nivem, glaciem solum parit atque pruinam.
Cur ergo patimur Iani sevissima regna? »
Iulius assequitur, quasi nudus, pulverulentus,
et multum queritur de Iano talia dicens:
« Ecce, ligoniso, multoque labore laboro,
sol mea membra coquit, laxat mea corpora sudor,
panem quem comedo mereor; sed Ianus ad ignem
presidet et nostro vivit gaudendo labore.
Plus meret omnis homo manuum vivendo labore
quam mendicando vel vi reliquis rapiendo;
et dare quam ca[r]pere legitur plus esse beatum.
Ve qui se pascit alieni pane doloris!
Dat labor ardentem, gelidam dant ocia mentem.
Ergo beatus ego, non Ianus pastus, ut orbis
efficitur, dapibus alienis, ocia querens.
Nil meret in sero, vitat quicumque laborem.
Ac ego non tantum proprio me pasco labore;
ymmo multiplices pario fructus, pira, poma;
copia mororum, prunorum multa videtur;
agresta pullisque novis fecundus habundo;
iam matura < michi > patet uva domestica quedam.
At nullum fructum Ianus sterilissimus affert.
Est tradenda rogo fructum que non parit arbor;
sic et comburi Ianus dignissimus esset » .
Palidus Augustus facie, tamen intus iniquus,
de Iano queritur: « Quis Ianus? quid facit ipse
cur laudem mereat? Quidquid fit perditur illi,
qui facit omne malum, nulli placet, impedit omnes.
Indignor, quoniam, bona plurima me faciente
et Iano nullum, me subiugat atque molestat.
Sed cur hoc patimur? En vivit prodigus ille,
multa rapit, nil dat, large petit absque rubore.
Cur, ipso faciente malum, nos sub pede calcat,
et premit ut servos viles vilissimus ille?
Panicum, milium, fenum maturo secundum;
uve pinguntur; < in > aquis iam macero linum;
[nullus tollet aquam fuerit cui copia vini]
pruna Damascena, ficus et Persica pando,
sic et avellanas et amygdola sana comestu;
incipit autumpnus, qui multis fructibus uber.
Hec ego; sed dicat Ianus, quid fecerit umquam:
omne malum tantum. Numquam se corrigit ipsum;
ergo cadat Ianus, rex alter < et > instituatur ».
At post Augustum September talia fatur:
« Ve michi! quis Ianus, sub cuius pondere pressus
tamquam servus ego? Per me bona plurima fiunt,
quis fruitur Ianus. Recipit tantummodo, nil dat;
est eius reserata manus, qui porrigit, illi,
sed dando clausa; cupidus simul est et avarus,
ingratus, ganeo, tyrampnus pessimus, asper;
nil dans nil<que> boni pariens, sed crimine vivens,
nos ridet licet innocuos et sub pede calcat;
strictior ad dandum, sed largus ad accipiendum,
perfidus, occultus, brutus, villanus habetur.
Sic Ianus; sed fetus ego bona plurima spargo:
panicum, milium, matura legumina trado
que medio ventris oculos dicuntur habere;
vinea matura mustosis affluit uvis;
iam vegetes, tina, iam torcularia plena
preparo, iam mustum fundo, castanea pulcra
iam maturatur, ficus siccantur, et omnes
maturo fructus hyemales, quos fero Iano;
ac agriculturas facio, qui[bu]s semina prima seruntur;
iamque nuces propriis de plantis excutiuntur.
Ergo michi Ianus conferri nil valet ipse » .
October sequitur facie mustosus et inquit
« Multiplicis vinum do Iano maneriei;
colligo poma, pira, marona<que>, que penes ignem ille sedens comedit,
nichil<um> michi retribuendo.
At nichil ipse facit, sed nostris fetibus utens
ignem cantat apud, tantum solacia querit,
deque nichil nostri curat sudore laboris,
plurima consumit, numquam vult ad rationem
se poni, sed pro nichilo nos computat omnes.
A nichili domino nichili retributio surgit;
tyrampno misero non stat securus adherens;
quo magis ingrato servitur, perditur hoc plus.
Servi[vi]mus Iano gratis, nichilumque meretur,
serpentem<que>sinu nostro nutrire videmur.
Ergo ruat Ianus, dimittere regna coactus » .
Ecce November ait: « Porci sale condio carnes,
quas in succiduo comedit sepissime Ianus;
rapas et napos extirpans porrigo Iano,
unde paratur olus cum multe maneriei
carnibus, unde replens ventrem solatur habunde.
Omne malum sed Ianus agit: succrescere frigus
imperat intensum; cur cogor linquere fetum
autumpni cursumque sui properare rigoris,
ac hyemem sterilem cogor violenter inire:
propter quod claret Ianum nimis esse malignum.
Donec erit dominus, crescet tribulatio nostra;
ipso deposito pax nobis multa vigebit » .
Postremus loquitur vestitus vulpe December:
« Nullo facta modo Iani tol[l]erare valebo:
nam nimium mea dorsa gravant sua pondera seva.
Tantum frigus agit, < quod >, sum quia proximus illi,
sentio grande gelu: pravo nocet esse propinquum
vicino. Quicumque potest, se separet inde:
stans prope serpentem securus non bene dormit.
Omnibus ille prior posuit me posteriorem;
hoc ego non patiar quod sit prior: advena cum sit,
posteriore loco debet de iure locari.
Rursus non partu fructus, sensu, probitate
me superat: cur post ego sim, sed is ante locatus?
Id quod agit, nichilum. Nichil est ex quo nichil<um> fit.
Ergo nichil Ianus, cum nil agat; ergo meretur
pro nichilo poni claudique sub ima profundi.
Sed nos multa quidem facimus: < nam >preparo ligna
tam michi quam Iano; per me siccantur ad ignem
hyle, tuceta, multis quoque partibus hirne.
Rursus ago festum Domini ceu virgine nati,
qui Deus est et homo, quo gentes letificantur;
ad nostras<que>manus minor est quadragesima ducta,
quam multi faciunt, ut sic sua crimina pellant;
induco multas ad spiritualia gentes:
est opus hoc sanctum Domino super omnia gratum.
Ianus ad omne nefas dans se nimis e<s>t sceleratus;
ergo ruat penitus, cum non sit vivere dignus »

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240


Torna all'inizio