De saltatore.
Lator presentium nomine Saltarellus ex re nomen habere
videtur, quia saltat ut cervus et ascendit sicut muscipula
super cordas.
Unde rogamus, quatinvs vice nostra ei de suo velitis
respondere labore.
De illo qui scit volucrum exprimere cantilenas et voces
asininas.
Lator presentium nomine Falandrellus effectum per
vocem nititur imitari, quoniam horis officio exprimere cernitur
diversas volucrum cantilenas, et quod est mirabilius
sic tercias promere nititur asininas quod si foret absens
esse asinus crederetur.
Unde illum a vobis conpetencius remunerari optamus.
De quodam ceco mirabili.
Lator presentium nomine Pasaioculare omnes
cecos superat in videndo, quia licet non habeat oculos ea
tamen per ymagines et ferrea instrumenta ostendit que
videntes etiam ostendere non valerent.
Unde quia ethimologiam sui nominis imitatur, idcirco
debet in muneribus copiosius honorari.
De litteris generalibus pro quolibet ioculatore ac
ioculatrice.
Latorem sive latricem presentium P, ioculatricem sive
ioculatorem, qui vel que nostre curie vel nupciis voluit
interesse, curialitati vestre attencius commendamus, rogantes
ut eum vel eam nostre dilectionis intuitu remunerare
velitis.
Notula qua doctrina datur de iocosis nominibus ystrionum,
et quomodo Widoguera palatinus Tuscie comes
secundum interpretaciones nominum consueverit deludere
histriones.
Huiusmodi siquidem ystriones sibi nomina iocosa imponunt,
vel quod per diversitatem nominum sint magis famosi,
aut quod de suo nomine trahant materiam coniocandi,
aut audientes provocentur ad risum.
|
|