xenia, unde favoris multiplicis gratiam
repromittat, dum sicut de tuae strenuitatis
actibus ad nostrae Majestatis auditum gratifica
semper nova proveniunt, dum sicut jam saepe
operum experimento probavimus, circa honoris
augusti fastigium, et quae amici sunt
amicabiliter promoves, et quae affinis naturalis
suasionis inductione disponis. Nec
mirum si talem exhibere te satagis, cum dilectio
te nobis pura conjungat: nec mirum
si te tanta virtute conspicuum praesentium
negociorum et temporis habitudo concedat,
cum dilectionis indicia, [quam ad te,
tanquam amoris integritate praecipuum hactenus
immaculatam habuimus, et habemus]
sic de charissima consorte tua, nepte nostra,
intercedente pridem affinitate concreverint:
sic carnis identitas, quae primitus
in voluntatis gratitudine fuerat, necessitatis
quodammodo nexibus annodarit, ut versa
jam grana voluntatis in debitum, et velit et
debeat tui honoris auspicia nostra Serenitas
laudabiliter promovere. Studeat igitur
tuae circumspectionis industria, quam securis
profecto verbis alloquimur, nobilitatis imaginem,
circa nostra negocia laudabilium
actuum operatione depromere: studeat ut
amicitia prima florigera in affinitatis nostrae
provectu fructificet: studeat ut sic te nobis
|
|