de doctrina christiana auctoritate firmasti. Et quidem propositio
ipsa uera est, uereque propositionis uim suo loco posita
obtineret, sed tu male et inefficaciter eam posuisti. Nec eius magis
quam omnium tam rerum quam aliarum propositionum ueritas
apud ueritatem omnia scientis ac prescientis dei eternaliter
constat, qui et res ipsas in principalibus ac secundis essentiis
condidit, easque tam uerarum quam falsarum propositionum
causas esse disposuit. Verumtamen in opere de doctrina
christiana nec huius propositionis nec alicuius eius similis beatus
Augustinus aliquo in loco mentionem fecit, quod facile
quiuis scire poterit si curet ipsum librum legere si numquam legit,
uel relegere si fortasse iam legit. In qua re uehementer miror
siue errorem siue stulticiam tuam. Errorem quidem si prolata
testimonia in sacris codicibus aut aliter esse aut penitus non
esse ignoras. Stulticiam uero si ita ceteros uecordes existimas,
ut dictis tuis contra antiquam ecclesie fidem protinus credant,
eaque uelut sacrosancta indiscussa pretereant. Ber.: Est autem
affirmatio notissimis partibus suis constans predicato et subiecto
que ita enunciat, panis et uinum que in altari ponuntur sunt solummodo
sacramenta, nihilominus que ita enuntiat, panis et uinum
que ponuntur in altari post consecrationem solummodo uerum
Christi corpus et sanguis . Lanfr.: Eadem te repetere minime
pudet propterea que posui me etiam replicare oportet. Priorem
sententiam tantummodo esse tuam, posteriorem uero nullius
hominum superius dixi, et ita esse documentis clarioribus
approbaui. Nam et tu carnem et sanguinem negas in solo sacramento
rem totam constituens, et nos sacramentum fatemur et
tamen utriusque ueritatem fideliter ac ueraciter confitemur.
Quod uero dialectica uerba, affirmationem, predicatum, subiectum,
|
|