eius qui misit me patris. Quemadmodum ergo intellegi datur sermo
auditus non esse tuus sed patris, quoniam tu es unigenitum uerbum
dei patris, et non est aliunde sed ex patre, et non tuum sed
patris, quia tu filius unigenitus es dei patris, et doctrina tua non
est tua separatim sed patris, quia non est alia tua et alia patris sed
una eademque patris et tua, ita et uoluntas tua non alia tua et alia
patris sed una eademque et tua et patris.
III 9 (III 9) De his igitur ita se habentibus uideamus nunc te
docente, qualiter humilitatis et oboedientiae exempli speculum quo
intendatur protuleris, non tuam sed patris facere uoluntatem.
Reddis namque causam cur ita dixeris. Ais enim: Omne quod dat
mihi pater ad me ueniet, et eum qui uenit ad me non eicio foras. Et
quamobrem non eicias quasi interrogatus exponis, quia discendi
addedisti de caelo, non ut faciam uoluntatem meam sed eius qui misit
me patris. Ideo discendisti, hoc est excellentiam diuinae altitudinis
exinanitus formam serui suscipiendo inclinasti, ut membra tua,
electos scilicet tuos, et exemplo et monitis non suam sed dei facere
uoluntatem informares. Sciebas utique Luciferum, qui mane oriebatur,
per superbiam suamque uoluntatem sequendo de caeli foras
eiectum palatio. Sciebas nimirum protoplastos serpente suadente
ut suam facerent uoluntatem et per superbiam suique transgrediendo
conditoris praeceptum de paradisi gaudiis foras fuisse eiectos.
Idcirco discendisti de caelo, non ut doceres homines per superbiam
suam facere uoluntatem, per quam foras eiecti sunt de
paradyso, sed per humilitatem dei semper facere uoluntatem, per
quam intus in aeternam scilicet beatitudinem ualeant sine fine
manere. Non fecisse te tuam uoluntatem docuisse te est neminem
suam sed dei facere uoluntatem. Eicere foras fuit diabolum suam,
non dei protoplastos suadere facere uoluntatem. Non eicere fuit
tui, domine Iesu Christe, patris, non suam electos tuos praecipere
facere uoluntatem. Huius nimirum doctrinae regulam per alium
etiam euangelistam tuum te docuisse didici. Nam ut non a diabolo
|
|