In quibus altus erat, tacitus lacrimosa movebat.
Postquam claustra dolor vocisque repagula fervens
Evicit, talem diffudit ad astra querelam
«Heu tellus adversa deis, heu sidere tristi
Pressa diu tellus! quam nostris attulit arvis
Femina Sidonio fugiens a litore pestem!
Pectoribus nostris animos quos intulit illa
Exul inops mulier metuens atque icta recenti
Vulnere! nempe avidos bellorum et sanguinis atri.
Tutius ut fuerat regnum tenuisse vetustum
Et pacem servasse suam! lato equore gentes
Discrevit Natura duas adversaque fixit
Litora; nos mortem mediis quesivimus undis
Quid visum est nostris elementa irrumpere damnis
Et vento pelagoque manus inferre tumenti?
Sat nostro precisa nocens a corpore tellus
Hispana et calidis fumans Trinacria venis
Quid michi nunc vobisque fuit? Sardinia flatu
Pessima pestifero melius latuisse marinis
Eternum potuisset aquis, quo signa furentes
Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto
Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam,
Africa, nec patrii tangent hec lumina colles
Litus ad invisum ferimur. Locus ille sepulcri.
|
225
230
235
240
245
|