Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 59


Et sunt appositiue simpliciter hoc modo: es quoque
quem Juno potentem, Minerua prudentem, Cytharea pre ceteris
fecit lucescentem.
uel sic: es quoque quem regnorum Juno
magnitudine preposuit, litterarum plenitudine Minerua edocuit,
cunctis mirandum Citherea contulit. es quoque cui Juno regnorum
magnitudinem, litterarum Minerua plenitudinem, suam
Uenus tribuit pulchritudinem
.
Hee eedem tamen, si hoc modo proferantur, responsiue
uocantur: es quoque quem regnorun magnitudine, litterarum
plenitudine, uultus pulchritudine, Juno preposuit, Minerua
edocuit, cunctis mirandum Cytharea contulit.

Sic etiam, si quatuor uirtutes conuenientes seu contraria
uelimus ponere, mirabiles colas possumus facere,
hoc modo uidelicet: es etenim cui discretionem prudentia,
equitatem iustitia, fortitudo constantiam, temperantia parit
modestiam.

Hee aliter responsiue poni possunt et contrarie hoc
modo: cum tue discretionis prudentiam, equitatis iusticiam,
fortitudinis constantiam, temperantie modestiam erga mee ut
ita dicam irrationabilitatis stulticiam, iniusticiae nequiciam,
debilitatis inconstantiam, et audacitatis intemperantiam benigne et
lenitate animi recordor exhibita, satis satisque dubito quando
et quo promereri potuero.

Inueniuntur quoque interrogatiue, ut Tullius in
amicicia de Scipione: quid, inquit, dicam de pietate in

Torna all'inizio