Require in eodem li. c.VIII, XXXII. Quin 				c.73v.b 
eciam vates egregius Latinorum, // de talibus 			c.74r.a 
tractaturus, suis ingenii viribus non confidens, 
divina petiit auxilia sub hiis verbis: 
"  Dii, quibus imperium est animarum umbreque silentes 
Et Chaos et Flegiton, loca nocte silencia late, 
Sit michi fas audita loqui, sit numine vestro 
Pandere res alta terra et caligine mersas"  . 
Nec credas hanc invocacionem totam gentilicio ritu 
factam, quia dicendo "  umbre silentes"   intellexit 
eximius poetarum summum bonum, quod est semper in 
silencio et quiete; per "  Chaos"   rerum principium. 
Flegethon vero interpretatur ardens, ex quo adduci 
posset Spiritus Sanctus, quin eciam et secundum 
Heraclitum cuncta procreantur ex igne. Et quando 
subiunxit "  loca nocte silencia"  , ad idem intellexit 
quod supra dixerat "  umbreque silentes"  . Non sum 
tamen a Deo petulans quod me nosse polliceat quorum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |