Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 57


Casta mola genus sacrificii, quod Vestales virgines faciebant.
Culigna vas vinarium a Graeco dicta, quam illi dicunt kulika.
Cincta flaminica veste velata.
Captus locus dicitur ad sacrificandum legitime constitutus.
Capralia appellatur ager, qui vulgo ad caprae paludes dici
solet.
Canifera mulier appellatur, quae fert canuam, id est qualum,
quod est cistae genus.
Contignum frustum carnis cum septem costis demptum.
Comauditum coauditum, sicut coangustatum dicitur.
Censio aestimatio, unde censores.
Corda frumenta, quae sero maturescunt, ut fenum cordum.
Consentia sacra, quae ex consensu multorum sunt statuta.
Culina vocatur locus, in quo epule in funere conburuntur.
Calpar vinum novum, quod ex dolio demitur sacrificii causa,
antequam gustetur. lovi enim prius sua vina libabant, quae
appellabant festa Vinalia.
Cicatricare cicatricem inducere.
Conpescere lucum est lucum suis finibus cohibere.
Commugento convocanto.
Capitarium aes, quod capi potest.
Coinquere coercere.
Capitalis lucus, ubi, si quid violatum est, caput violatoris
expiatur.

Torna all'inizio