Salimbene de Adam: Cronica

Pag 836


gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam
suam. Item Prover. XIX: Qui impatiens est sustinebit damnum.
De patientia regis Scotie, cui beatus Patritius cum baculo pastorali
ignoranter, dum predicaret, perforavit pedem. Credebat enim
quod aliter non posset recipere fidem Christi, nisi Christo similia
pateretur, sed sanctus Patricius statim sanavit eum. Item de
patientia abbatis Anastasii, qui, propter patientiam quam exhibuit,
convertit illum qui sibi Bibliam furatus fuerat.
Quartum, ut habeas bonam vitam. De qua dicit Ysidorus:
«Vis nunquam esse tristis? Bene vive! Reus animus nunquam
securus est». Hinc Iere. XLVI ait: Vidi ipsos pavidos et terga
vertentes. De quo habes exemplum quando filii Israel obtenebrati
ascenderunt in montem contra preceptum Moysi, ut cum
hostibus dimicarent; murmuraverunt enim contra Deum, et ideo
conversi in fugam hostibus terga verterunt, ut habetur Numeri
XIIII. Idem accidit in Iosue pro peccato Achor, VII.
Quintum necessarium ad salutem est ut suggestionibus et
temptationibus demonum non consentias nec cum eis amiciciam
facias, quia eorum amicitia prohibetur a Deo. Numeri XXV: Hostes
vos sentiant Madianite, et percutite eos, quia et ipsi hostiliter egerunt
contra vos et deceperunt in insidiis. Non facies cum eis
pacem nec queres eis bona omnibus diebus vite tue usque in eternum,
Deutero. XXIII. Quare? Quia naturalis malitia eorum immutari
non potest, ut dicitur in libro Sap. XII, et semper interficere gentes
non cessat ipse diabolus, Abacuc I. Inimicus enim homo superseminavit
çiçania in medio tritici, Mat. XIII. Et ideo non credas
inimico tuo in eternum, Eccli. 12. Et sicut dixit beatus Franciscus,
«diabolus si capillum potest habere in homine, cito illum in trabem
grandem crescere facit». Et sicut dixit frater Bonaventura,
generalis minister, cum Bononie fratribus predicaret, ubi semper
presentialiter eram: «Tale est demonum suggestionibus et temptationibus
consentire, quale si quis vellet se de cacumine altissime
turris precipitare, et, dum ad medium pervenisset, vellet se ad
unum palum sive ad unam stangam tenere, ne rueret omnino
deorsum». De diabolo satis dixi superius, CCCCaI carta, ab illo
paragrafo: «Ad hoc enim laborat diabolus» et cet., usque ad

Torna all'inizio