Ambrosius vero, et alii sancti ponunt ordinem temporis in distinctione rerum
servatum: et haec quidem positio est communior, et magis consona videtur litterae
quantum ad superficiem; sed prior est rationabilior, et magis ab irrisione
infidelium Sacram Scripturam defendens: quod valde observandum docet
Augustinus super Genes. ad litt., libro 1, cap. 19, ut sic Scripturae exponantur,
quod ab infidelibus non irrideantur; et haec opinio plus mihi placet; tamen
utramque sustinendo, ad omnia argumenta respondendum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum est, quod secundum Gregorium, dicuntur
omnia simul creata per substantiam materiae, et non per speciem formae; vel
etiam in sui similitudine, sicut anima rationalis, quae Angelis similis est, non ex
materia propaganda.
Ad secundum dicendum, quod corporalia omnia communicant in materia, sive
sit una, sive plures: et quia materia non praecedit compositum, ideo ut ordo
temporis ordini naturae responderet, prius facta est materia corporalis, et deinde
per formas distincta. Non autem corporalis natura ex spirituali producitur
vel sicut ex materia, vel sicut ex efficiente; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod sicut creatura non habet esse ex se, ita nec perfectionem:
et ideo ad utrumque ostendendum, voluit Deus ut creatura prius non
esset, et postmodum esset; et similiter prius esset imperfecta, et postmodum
perfecta.
Ad quartum dicendum, quod in creatione non tantum debet ostendi potentiae
virtus; sed etiam sapientiae ordo, ut quae prius natura sunt, prius etiam
instituantur.
Ad quintum dicendum, quod ad ostendendum diversam distinctorum naturam,
voluit Deus ut unicuique rerum distinctioni dies unus responderet, et non ex aliqua
necessitate vel lassitudine agentis.
Ad sextum dicendum, quod non est eadem natura rei iam perfectae, et prout est
in suo fieri; et ideo quamvis natura mundi completi hoc exigat ut omnes partes
essentiales universi sint simul, potuit tamen aliter esse ab ipsa mundi factione;
sicut in homine perfecto non potest cor esse sine aliis partibus; et tamen in formatione
embrionis, cor ante omnia membra generatur.
Ad septimum dicendum, quod auctoritati Scripturae in nullo derogatur, dum
diversimode exponitur, salva tamen fide: quia maiori veritate eam Spiritus
Sanctus fecundavit quam aliquis homo adinvenire possit.
|
|