Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 29


possunt, et magis innittitur exterioribus signis, quam
interiori bonitati: inconveniens enim est, quod rex se
credat esse felicem, si sit famosus apud Homines, vel si sit
in populis gloriosus. Non igitur debet rex se credere esse
beatum, si sit in gloria apud homines: attamen beatus
est, si sit in gloria apud Deum. Dictum enim est, quod
gloria et fama, est quaedam clara cum laude notitia. Dei
autem notitia (ut ad praesens spectat) in tribus differt a
notitia nostra: nam notitia Dei causat res, notitia nostra
causatur a rebus, ut vult Commen. 12. Met. Rursus notitia
Dei est infallibilis, notitia nostra pluries fallitur. Amplius
notitia Dei est de ipsis intimis nostris, notitia vero
nostra per se, et directe solum exteriora comprehendit:
bonitas ergo nostra per se dependet a notitia Dei,
tanquam effectus a sua causa. Rursus circa bonitatem
nostram notitia Dei non fallit, cum scientia sua falli non
possit. Amplius bonitatem, et malitiam nostram intimam
Deus clare videt, et percipit. Non igitur esse potest, quod
aliquis apud Deum sit in gloria, et in fama, vel sit apud
ipsum in clara notitia cum laude, nisi sit bonus, et beatus,
ut exigit status suus. Licet ergo sic sit de notita Dei, et
de fama, et de gloria apud ipsum Deum, nequaquam tamen
in fama, et in goria hominum felicitas est ponenda.
Quod vero dicebatur, quod est diuturna et lata. Dici potest,
quod e converso, quia est modica et arta: nam secundum
Boetium fama Romani populi nunquam transivit
Caucasum montem. quomodo ergo fama unius hominis
per universam terram se extenderet? sed, cum tota
terra sit quasi puncuts respectu caeli, et secundum Astronomos
quaelibet stella fixa visu notabilis sit maior tota terra,
arta et exigua est fama cuiuslibet hominis. Rursus
homini fama est brevis non duturna, cum totum tempus
vitae praesentis sit quasi punctuale respectu Dei aeternitatis:
cum enim Homo secundum intellectum sit immortalis,
in eo debet felicitatem ponere, quod immortaliter et

Torna all'inizio