episcopis et magna copia priorum, abbatum, prepositorum 
aliorumque clericorum, qui venerant ad synodum seu concilium, 
unanimiter confirmaverunt electionem et illam confirmationem, 
que in preterito anno Papie iam facta fuerat de 
ipso papa Victore. 
Fueruntque in ipso concilio recitate littere excusatorie 
regis Dacie et regis Norguegie ac regis Ungarie, Boemie 
quoque regis ac sex archiepiscoporum et viginti episcoporum 
multorumque abbatum tam Claravallensium quam aliarum 
congregationum, atque prepositorum. In quibus omnibus 
litteris reponebatur: ipsos reges cum universis eorurm provinciis 
ac predictos archiepiscopos, abbates et prepositos prefatum 
dominum Victorem velle se pro papa et domino tenere 
et se velle ratum habere totum hoc, quod dominus Victor statuerit 
in ipso concilio cum aliis ibi presentibus. 
Fuerunt alii in ipso concilio excommunicati, id est dominus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |