Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 604


ARTICULUS 2
Utrum culpa proximorum parentum redundet in filios quantum ad poenam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod culpa proximorum parentum in filios redundet quantum ad
poenam. Primo per id quod dicitur Exod. 20, 5: «Ego sum Deus zelotes, visitans
iniquitates patrum in filios»; et loquitur ibi de visitatione correctionis,
quae per poenam fit. Ergo pro peccatis parentum filii puniuntur.
2. Si dicatur, quod intelligitur tantum de imitantibus peccata patrum, ut in littera
dicitur; contra, ipsa imitatio qua quis peccatorem imitatur, peccatum quoddam
est; nec est peccatum imitati, sed imitantis. Si ergo pro hoc puniantur filii
quod peccata patrum imitantur, non peccata patrum in eis visitat Deus, ut
Scriptura dicit, sed peccata propria.
3. Praeterea, non magis peccat qui imitatur patrem in aliquo genere peccati,
quam ipse pater peccaverit in eodem peccato; immo forte minus, secundum quod
habet maius inclinans ad peccandum, scilicet exemplum patris. Sed qui plus non
peccat, plus non debet puniri. Si ergo pater pro illo peccato temporaliter punitus
non fuit, iniustum est ut pro eius imitatione filius puniatur. Si ergo punitur, videtur
quod pro utroque peccato filius puniatur, scilicet proprio, et patris.
4. Praeterea, iustitia humana exemplata est a divina. Sed secundum humanam
iustitiam filii pro peccato parentum exheredantur. Ergo et secundum divinam
iustitiam filii pro peccatis patrum puniuntur.
5. Praeterea, magis est coniunctus filius patri quam populus regi. Sed pro peccato
Regis populus punitur, ut legitur 2 Regum, ult., quando David populum
numeravit. Ergo multo fortius pro peccato parentum filii puniuntur.
SED CONTRA Ezech. 18, 19: «Filius non portabit iniquitatem patris». Portaret
autem, si pro eius peccato poenam subiret. Ergo filii pro peccatis parentum non
puniuntur.
Praeterea, poena respondet culpae. Sed culpa patris actualis non transfunditur
in filium. Ergo iniustum est quod pro culpa patris filius puniatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod filius potest dupliciter considerari: vel inquantum
est persona quaedam; vel prout est quaedam res parentis: quia ad felicitatem
civilem inter alia bona fortunae quae conferunt organice ad illam, etiam proles
conferre dicitur a Philosopho. Est autem filius res quaedam

Torna all'inizio