Alexander iussit Indica lingua interrogari, qualiter in siluis
uiuerent, cum ipsis nulla habitacio hominum permaneret. Ille
autem dixerunt: "Ex uenacione uiuimus ferarum, quas capimus"
etc.
Qualiter Alexander inuenit uiros et mulieres habentes
corpora pilosa
95. Deinde exeuntes in campo conuenerunt in locum, ubi
supradictus fluuius ueniebat. Et inuenerunt Alexander et exercitus
eius uiros et mulieres nudos habentes corpora pilosa sicut
bestie. Quibus consuetudo erat in flumine sicut in terra consistere.
Cum isti uiderunt exercitum Alexandri, statim se in ipsum
fluuium demerserunt. Et exinde abeuntes per dies quindecim
itrauerunt siluas plenas kanokefalis, quos ut uiderunt, kanokefali
fecerunt impetum contra eos. Alexander uero et milites
eius ipsos cum conchis et sagittis interfecerunt. 96. Exinde ambulantes
per dies quadraginta, uenerunt per campos desertos,
quibus nulla uidebatur altitudo, nec poterant ex aliqua parte
uidere. Statimque circa horam undecimam tanta nix flare cepit,
quod omnia tentoria et pauiliones ipsius exercitus lacerauit.
Circumferebant eciam scintille ignee, ex quibus totus exercitus
turbacione maxima erat affluens. Tunc omnes milites murmurantes
inter se dixerunt: "Ira deorum uenit super nos, ex eo,
quod ultra modum querimus ortum solis." Alexander autem
cepit eos confortare dicens: "Viri commilitones fortissimi! Nolite
terreri! Non irruit super nos ira deorum, sed propter equinoccium
autumpnale hoc contingit." Cum autem requieuisset uentus,
continuo milites omnia, que disperserat uentus, colligerunt.
97. Et amoto exercitu uenerunt per dies uiginti quinque in
quandam maximam uallem et ibi canstrametati sunt. Tunc
precepit, ut accenderent focos plurimos. Cepit enim intolerabile
frigus oriri, et cadebant niues magne ut lana. Itaque timens
Alexander, ut cresceret ipsa nix, precepit militibus suis, ut eam
pedibus conculcarent; et adiuuabat eos multum focus accensus.
Ex ipsa tamen niue mortui sunt milites Alexandri quingenti,
quos Alexander iussit in sepulchris recondi. Deinde uenit maxima
pluuia, que ipsam niuem penitus diluit et dissoluit. Post hec
uenit nubes maxima et obscura, que intantum aerem indensauit,
ut tribus diebus solem nullo modo uidissent. Et ceperunt de celo
cadere facule, ita ut omnia tentoria urerentur. Statimque Alexander
fecit diis suis uictimas, et orante ipso aer fuit omnino
depuratus etc.
Qualiter Alexander inuenit Digdimos ultra fluuium etc.
98. Deinde amoto exercitu uenerunt ad fluuium magnum
et castrametati sunt ibi. Respicientes ultra fluuium uiderunt
tres homines, quos iussit Alexander Indica lingua requiri, qui
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|